|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod scandalum sit peccatum
mortale. Omne enim peccatum quod contrariatur caritati est peccatum
mortale, ut supra dictum est. Sed scandalum contrariatur caritati,
ut dictum est. Ergo scandalum est peccatum mortale.
2. Praeterea, nulli peccato debetur poena damnationis aeternae nisi
mortali. Sed scandalo debetur poena damnationis aeternae, secundum
illud Matth. XVIII, qui scandalizaverit unum de pusillis istis
qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo
eius et demergatur in profundum maris. Quia, ut dicit Hieronymus,
multo melius est pro culpa brevem recipere poenam quam aeternis servari
cruciatibus. Ergo scandalum est peccatum mortale.
3. Praeterea, omne peccatum quod in Deum committitur est peccatum
mortale, quia solum peccatum mortale avertit hominem a Deo. Sed
scandalum est peccatum in Deum, dicit enim apostolus, I ad Cor.
VIII, percutientes conscientiam fratrum infirmam, in Christum
peccatis. Ergo scandalum semper est peccatum mortale.
Sed contra, inducere aliquem ad peccandum venialiter potest esse
peccatum veniale. Sed hoc pertinet ad rationem scandali. Ergo
scandalum potest esse peccatum veniale.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, scandalum importat
impactionem quandam, per quam aliquis disponitur ad ruinam. Et ideo
scandalum passivum quandoque quidem potest esse peccatum veniale, quasi
habens impactionem tantum, puta cum aliquis ex inordinato dicto vel
facto alterius commovetur motu venialis peccati. Quandoque vero est
peccatum mortale, quasi habens cum impactione ruinam, puta cum aliquis
ex inordinato dicto vel facto alterius procedit usque ad peccatum
mortale. Scandalum autem activum, si sit quidem per accidens, potest
esse quandoque quidem peccatum veniale, puta cum aliquis vel actum
peccati venialis committit; vel actum qui non est secundum se peccatum
sed habet aliquam speciem mali, cum aliqua levi indiscretione.
Quandoque vero est peccatum mortale, sive quia committit actum peccati
mortalis; sive quia contemnit salutem proximi, ut pro ea conservanda
non praetermittat aliquis facere quod sibi libuerit. Si vero scandalum
activum sit per se, puta cum intendit inducere alium ad peccandum, si
quidem intendat inducere ad peccandum mortaliter, est peccatum
mortale. Et similiter si intendat inducere ad peccandum venialiter per
actum peccati mortalis. Si vero intendat inducere proximum ad
peccandum venialiter per actum peccati venialis, est peccatum veniale.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|