|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod scandalum passivum
possit etiam in perfectos cadere. Christus enim fuit maxime
perfectus. Sed ipse dixit Petro, scandalum mihi es. Ergo multo
magis alii perfecti possunt scandalum pati.
2. Praeterea, scandalum importat impedimentum aliquod quod alicui
opponitur in vita spirituali. Sed etiam perfecti viri in processibus
spiritualis vitae impediri possunt, secundum illud I ad Thess.
II, voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, semel et iterum,
sed impedivit nos Satanas. Ergo etiam perfecti viri possunt scandalum
pati.
3. Praeterea, etiam in perfectis viris peccata venialia inveniri
possunt, secundum illud I Ioan. I, si dixerimus quoniam peccatum
non habemus, ipsi nos seducimus. Sed scandalum passivum non semper
est peccatum mortale, sed quandoque veniale, ut dictum est. Ergo
scandalum passivum potest in perfectis viris inveniri.
Sed contra est quod super illud Matth. XVIII, qui
scandalizaverit unum de pusillis istis, dicit Hieronymus, nota quod
qui scandalizatur parvulus est, maiores enim scandala non recipiunt.
Respondeo dicendum quod scandalum passivum importat quandam commotionem
animi a bono in eo qui scandalum patitur. Nullus autem commovetur qui
rei immobili firmiter inhaeret. Maiores autem, sive perfecti, soli
Deo inhaerent, cuius est immutabilis bonitas, quia etsi inhaereant
suis praelatis, non inhaerent eis nisi inquantum illi inhaerent
Christo, secundum illud I ad Cor. IV, imitatores mei estote,
sicut et ego Christi. Unde quantumcumque videant alios inordinate se
habere dictis vel factis, ipsi a sua rectitudine non recedunt,
secundum illud Psalm., qui confidunt in domino, sicut mons Sion,
non commovebitur in aeternum qui habitat in Ierusalem. Et ideo in his
qui perfecte Deo adhaerent per amorem scandalum non invenitur,
secundum illud Psalm., pax multa diligentibus legem tuam, et non est
illis scandalum.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, scandalum large
ponitur ibi pro quolibet impedimento. Unde dominus Petro dicit,
scandalum mihi es, quia nitebatur eius propositum impedire circa
passionem subeundam.
Ad secundum dicendum quod in exterioribus actibus perfecti viri possunt
impediri. Sed in interiori voluntate per dicta vel facta aliorum non
impediuntur quominus tendant in Deum, secundum illud Rom. VIII,
neque mors neque vita poterit nos separare a caritate Dei.
Ad tertium dicendum quod perfecti viri ex infirmitate carnis incidunt
interdum in aliqua peccata venialia, non autem ex aliorum dictis vel
factis scandalizantur secundum veram scandali rationem. Sed potest
esse in eis quaedam appropinquatio ad scandalum, secundum illud
Psalm., mei pene moti sunt pedes.
|
|