|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod scandalum activum possit
inveniri in viris perfectis. Passio enim est effectus actionis. Sed
ex dictis vel factis perfectorum aliqui passive scandalizantur,
secundum illud Matth. XV, scis quia Pharisaei, audito hoc verbo,
scandalizati sunt? Ergo in perfectis viris potest inveniri scandalum
activum.
2. Praeterea, Petrus post acceptum spiritum sanctum in statu
perfectorum erat. Sed postea gentiles scandalizavit, dicitur enim ad
Gal. II, cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem
Evangelii, dixi Cephae, idest Petro, coram omnibus, si tu cum
Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis
iudaizare? Ergo scandalum activum potest esse in viris perfectis.
3. Praeterea, scandalum activum quandoque est peccatum veniale.
Sed peccata venialia possunt etiam esse in viris perfectis. Ergo
scandalum activum potest esse in viris perfectis.
Sed contra, plus repugnat perfectioni scandalum activum quam
passivum. Sed scandalum passivum non potest esse in viris perfectis.
Ergo multo minus scandalum activum.
Respondeo dicendum quod scandalum activum proprie est cum aliquis tale
aliquid dicit vel facit quod de se tale est ut alterum natum sit
inducere ad ruinam, quod quidem est solum id quod inordinate fit vel
dicitur. Ad perfectos autem pertinet ea quae agunt secundum regulam
rationis ordinare, secundum illud I ad Cor. XIV, omnia honeste
et secundum ordinem fiant in vobis. Et praecipue hanc cautelam
adhibent in his in quibus non solum ipsi offenderent, sed etiam aliis
offensionem pararent. Et si quidem in eorum manifestis dictis vel
factis aliquid ab hac moderatione desit, hoc provenit ex infirmitate
humana, secundum quam a perfectione deficiunt. Non tamen intantum
deficiunt ut multum ab ordine rationis recedatur, sed modicum et
leviter, quod non est tam magnum ut ex hoc rationabiliter possit ab
alio sumi peccandi occasio.
Ad primum ergo dicendum quod scandalum passivum semper ab aliquo activo
causatur, sed non semper ab aliquo scandalo activo alterius, sed
eiusdem qui scandalizatur; quia scilicet ipse seipsum scandalizat.
Ad secundum dicendum quod Petrus peccavit quidem, et reprehensibilis
fuit, secundum sententiam Augustini et ipsius Pauli, subtrahens se a
gentilibus ut vitaret scandalum Iudaeorum, quia hoc incaute
aliqualiter faciebat, ita quod ex hoc gentiles ad fidem conversi
scandalizabantur. Non tamen factum Petri erat tam grave peccatum quod
merito possent alii scandalizari. Unde patiebantur scandalum
passivum, non autem erat in Petro scandalum activum.
Ad tertium dicendum quod peccata venialia perfectorum praecipue
consistunt in subitis motibus, qui, cum sint occulti, scandalizare
non possunt. Si qua vero etiam in exterioribus dictis vel factis
venialia peccata committant, tam levia sunt ut de se scandalizandi
virtutem non habeant.
|
|