|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod bona spiritualia sint
propter scandalum dimittenda. Augustinus enim, in libro contra
epistolam Parmen., docet quod ubi schismatis periculum timetur, a
punitione peccatorum cessandum est. Sed punitio peccatorum est quoddam
spirituale, cum sit actus iustitiae. Ergo bonum spirituale est
propter scandalum dimittendum.
2. Praeterea, sacra doctrina maxime videtur esse spiritualis. Sed
ab ea est cessandum propter scandalum, secundum illud Matth. VII,
nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras spargatis ante
porcos, ne conversi dirumpant vos. Ergo bonum spirituale est
dimittendum propter scandalum.
3. Praeterea, correctio fraterna, cum sit actus caritatis, est
quoddam spirituale bonum. Sed interdum ex caritate dimittitur, ad
vitandum scandalum aliorum; ut Augustinus dicit, in I de Civ.
Dei. Ergo bonum spirituale est propter scandalum dimittendum.
4. Praeterea, Hieronymus dicit quod dimittendum est propter
scandalum omne quod potest praetermitti salva triplici veritate,
scilicet vitae, iustitiae et doctrinae. Sed impletio consiliorum, et
largitio eleemosynarum, multoties potest praetermitti salva triplici
veritate praedicta, alioquin semper peccarent omnes qui
praetermittunt. Et tamen haec sunt maxima inter spiritualia opera.
Ergo spiritualia opera debent praetermitti propter scandalum.
5. Praeterea, vitatio cuiuslibet peccati est quoddam spirituale
bonum, quia quodlibet peccatum affert peccanti aliquod spirituale
detrimentum. Sed videtur quod pro scandalo proximi vitando debeat
aliquis quandoque peccare venialiter, puta cum peccando venialiter
impedit peccatum mortale alterius, debet enim homo impedire damnationem
proximi quantum potest sine detrimento propriae salutis, quae non
tollitur per peccatum veniale. Ergo aliquod bonum spirituale debet
homo praetermittere propter scandalum vitandum.
Sed contra est quod Gregorius dicit, super Ezech., si de veritate
scandalum sumitur, utilius nasci permittitur scandalum quam veritas
relinquatur. Sed bona spiritualia maxime pertinent ad veritatem.
Ergo bona spiritualia non sunt propter scandalum dimittenda.
Respondeo dicendum quod, cum duplex sit scandalum, activum scilicet
et passivum, quaestio ista non habet locum de scandalo activo, quia
cum scandalum activum sit dictum vel factum minus rectum, nihil est cum
scandalo activo faciendum. Habet autem locum quaestio si intelligatur
de scandalo passivo. Considerandum est igitur quid sit dimittendum ne
alius scandalizetur. Est autem in spiritualibus bonis distinguendum.
Nam quaedam horum sunt de necessitate salutis, quae praetermitti non
possunt sine peccato mortali. Manifestum est autem quod nullus debet
mortaliter peccare ut alterius peccatum impediat, quia secundum ordinem
caritatis plus debet homo suam salutem spiritualem diligere quam
alterius. Et ideo ea quae sunt de necessitate salutis praetermitti non
debent propter scandalum vitandum. In his autem spiritualibus bonis
quae non sunt de necessitate salutis videtur distinguendum. Quia
scandalum quod ex eis oritur quandoque ex malitia procedit, cum
scilicet aliqui volunt impedire huiusmodi spiritualia bona, scandala
concitando, et hoc est scandalum Pharisaeorum, qui de doctrina domini
scandalizabantur. Quod esse contemnendum dominus docet, Matth.
XV. Quandoque vero scandalum procedit ex infirmitate vel
ignorantia, et huiusmodi est scandalum pusillorum. Propter quod sunt
spiritualia opera vel occultanda, vel etiam interdum differenda, ubi
periculum non imminet, quousque, reddita ratione, huiusmodi scandalum
cesset. Si autem post redditam rationem huiusmodi scandalum duret,
iam videtur ex malitia esse, et sic propter ipsum non sunt huiusmodi
spiritualia opera dimittenda.
Ad primum ergo dicendum quod poenarum inflictio non est propter se
expetenda, sed poenae infliguntur ut medicinae quaedam ad cohibendum
peccata. Et ideo intantum habent rationem iustitiae inquantum per eas
peccata cohibentur. Si autem per inflictionem poenarum manifestum sit
plura et maiora peccata sequi, tunc poenarum inflictio non continebitur
sub iustitia. Et in hoc casu loquitur Augustinus, quando scilicet ex
excommunicatione aliquorum imminet periculum schismatis, tunc enim
excommunicationem ferre non pertineret ad veritatem iustitiae.
Ad secundum dicendum quod circa doctrinam duo sunt consideranda,
scilicet veritas quae docetur; et ipse actus docendi. Quorum primum
est de necessitate salutis, ut scilicet contrarium veritati non
doceat, sed veritatem secundum congruentiam temporis et personarum
proponat ille cui incumbit docendi officium. Et ideo propter nullum
scandalum quod sequi videatur debet homo, praetermissa veritate,
falsitatem docere. Sed ipse actus docendi inter spirituales
eleemosynas computatur, ut supra dictum est. Et ideo eadem ratio est
de doctrina et de aliis misericordiae operibus, de quibus postea
dicetur.
Ad tertium dicendum quod correctio fraterna, sicut supra dictum est,
ordinatur ad emendationem fratris. Et ideo intantum computanda est
inter spiritualia bona inquantum hoc consequi potest. Quod non
contingit si ex correctione frater scandalizetur. Et ideo si propter
scandalum correctio dimittatur, non dimittitur spirituale bonum.
Ad quartum dicendum quod in veritate vitae, doctrinae et iustitiae non
solum comprehenditur id quod est de necessitate salutis, sed etiam id
per quod perfectius pervenitur ad salutem, secundum illud I ad Cor.
XII, aemulamini charismata meliora. Unde etiam consilia non sunt
simpliciter praetermittenda, nec etiam misericordiae opera, propter
scandalum, sed sunt interdum occultanda vel differenda propter
scandalum pusillorum, ut dictum est. Quandoque tamen consiliorum
observatio et impletio operum misericordiae sunt de necessitate
salutis. Quod patet in his qui iam voverunt consilia; et in his
quibus ex debito imminet defectibus aliorum subvenire, vel in
temporalibus, puta pascendo esurientem, vel in spiritualibus, puta
docendo ignorantem; sive huiusmodi fiant debita propter iniunctum
officium, ut patet in praelatis, sive propter necessitatem
indigentis. Et tunc eadem ratio est de huiusmodi sicut de aliis quae
sunt de necessitate salutis.
Ad quintum dicendum quod quidam dixerunt quod peccatum veniale est
committendum propter vitandum scandalum. Sed hoc implicat contraria,
si enim faciendum est, iam non est malum neque peccatum; nam peccatum
non potest esse eligibile. Contingit tamen aliquid propter aliquam
circumstantiam non esse peccatum veniale quod, illa circumstantia
sublata, peccatum veniale esset, sicut verbum iocosum est peccatum
veniale quando absque utilitate dicitur; si autem ex causa rationabili
proferatur, non est otiosum neque peccatum. Quamvis autem per
peccatum veniale gratia non tollatur, per quam est hominis salus;
inquantum tamen veniale disponit ad mortale, vergit in detrimentum
salutis.
|
|