|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod temporalia sint
dimittenda propter scandalum. Magis enim debemus diligere spiritualem
salutem proximi, quae impeditur per scandalum, quam quaecumque
temporalia bona. Sed id quod minus diligimus dimittimus propter id
quod magis diligimus. Ergo temporalia magis debemus dimittere ad
vitandum scandalum proximorum.
2. Praeterea, secundum regulam Hieronymi, omnia quae possunt
praetermitti salva triplici veritate, sunt propter scandalum
dimittenda. Sed temporalia possunt praetermitti salva triplici
veritate. Ergo sunt propter scandalum dimittenda.
3. Praeterea, in temporalibus bonis nihil est magis necessarium quam
cibus. Sed cibus est praetermittendus propter scandalum, secundum
illud Rom. XIV, noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus
mortuus est. Ergo multo magis omnia alia temporalia sunt propter
scandalum dimittenda.
4. Praeterea, temporalia nullo convenientiori modo conservare aut
recuperare possumus quam per iudicium. Sed iudiciis uti non licet, et
praecipue cum scandalo, dicitur enim Matth. V, ei qui vult tecum in
iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium; et
I ad Cor. VI, iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia
habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? Quare non
magis fraudem patimini? Ergo videtur quod temporalia sint propter
scandalum dimittenda.
5. Praeterea, inter omnia temporalia minus videntur dimittenda quae
sunt spiritualibus annexa. Sed ista sunt propter scandalum
dimittenda, apostolus enim, seminans spiritualia, temporalia
stipendia non accepit, ne offendiculum daret Evangelio Christi, ut
patet I ad Cor. IX; et ex simili causa Ecclesia in aliquibus
terris non exigit decimas, propter scandalum vitandum. Ergo multo
magis alia temporalia sunt propter scandalum dimittenda.
Sed contra est quod beatus Thomas Cantuariensis repetiit res
Ecclesiae cum scandalo regis.
Respondeo dicendum quod circa temporalia bona distinguendum est. Aut
enim sunt nostra, aut sunt nobis ad conservandum pro aliis commissa;
sicut bona Ecclesiae committuntur praelatis, et bona communia
quibuscumque reipublicae rectoribus. Et talium conservatio, sicut et
depositorum, imminet his quibus sunt commissa ex necessitate. Et ideo
non sunt propter scandalum dimittenda, sicut nec alia quae sunt de
necessitate salutis. Temporalia vero quorum nos sumus domini
dimittere, ea tribuendo si penes nos ea habeamus, vel non repetendo si
apud alios sint, propter scandalum quandoque quidem debemus, quandoque
autem non. Si enim scandalum ex hoc oriatur propter ignorantiam vel
infirmitatem aliorum, quod supra diximus esse scandalum pusillorum;
tunc vel totaliter dimittenda sunt temporalia; vel aliter scandalum
sedandum, scilicet per aliquam admonitionem. Unde Augustinus dicit,
in libro de Serm. Dom. in monte, dandum est quod nec tibi nec
alteri noceat, quantum ab homine credi potest. Et cum negaveris quod
petit, indicanda est ei iustitia, et melius ei aliquid dabis, cum
petentem iniuste correxeris. Aliquando vero scandalum nascitur ex
malitia, quod est scandalum Pharisaeorum. Et propter eos qui sic
scandala concitant non sunt temporalia dimittenda, quia hoc et noceret
bono communi, daretur enim malis rapiendi occasio; et noceret ipsis
rapientibus, qui retinendo aliena in peccato remanerent. Unde
Gregorius dicit, in Moral., quidam, dum temporalia nobis rapiunt,
solummodo sunt tolerandi, quidam vero, servata aequitate,
prohibendi; non sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non
sua semetipsos perdant.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum quod si passim permitteretur malis hominibus ut
aliena raperent, vergeret hoc in detrimentum veritatis vitae et
iustitiae. Et ideo non oportet propter quodcumque scandalum temporalia
dimitti.
Ad tertium dicendum quod non est de intentione apostoli monere quod
cibus totaliter propter scandalum dimittatur, quia sumere cibum est de
necessitate salutis. Sed talis cibus est propter scandalum
dimittendus, secundum illud I ad Cor. VIII, non manducabo
carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
Ad quartum dicendum quod secundum Augustinum, in libro de Serm.
Dom. in monte, illud praeceptum domini est intelligendum secundum
praeparationem animi, ut scilicet homo sit paratus prius pati iniuriam
vel fraudem quam iudicium subire, si hoc expediat. Quandoque tamen
non expedit, ut dictum est. Et similiter intelligendum est verbum
apostoli.
Ad quintum dicendum quod scandalum quod vitabat apostolus ex ignorantia
procedebat gentilium, qui hoc non consueverant. Et ideo ad tempus
abstinendum erat, ut prius instruerentur hoc esse debitum. Et ex
simili causa Ecclesia abstinet de decimis exigendis in terris in quibus
non est consuetum decimas solvere.
|
|