|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod de caritate non debeat
dari aliquod praeceptum. Caritas enim imponit modum actibus omnium
virtutum, de quibus dantur praecepta, cum sit forma virtutum, ut
supra dictum est. Sed modus non est in praecepto, ut communiter
dicitur. Ergo de caritate non sunt danda praecepta.
2. Praeterea, caritas, quae in cordibus nostris per spiritum
sanctum diffunditur, facit nos liberos, quia ubi spiritus domini, ibi
libertas, ut dicitur II ad Cor. III. Sed obligatio, quae ex
praeceptis nascitur, libertati opponitur, quia necessitatem imponit.
Ergo de caritate non sunt danda praecepta.
3. Praeterea, caritas est praecipua inter omnes virtutes, ad quas
ordinantur praecepta, ut ex supradictis patet. Si igitur de caritate
dantur aliqua praecepta, deberent poni inter praecipua praecepta, quae
sunt praecepta Decalogi. Non autem ponuntur. Ergo nulla praecepta
sunt de caritate danda.
Sed contra, illud quod Deus requirit a nobis cadit sub praecepto.
Requirit autem Deus ab homine ut diligat eum, ut dicitur Deut. X.
Ergo de dilectione caritatis, quae est dilectio Dei, sunt danda
praecepta.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, praeceptum importat
rationem debiti. Intantum ergo aliquid cadit sub praecepto inquantum
habet rationem debiti. Est autem aliquid debitum dupliciter, uno
modo, per se; alio modo, propter aliud. Per se quidem debitum est
in unoquoque negotio id quod est finis, quia habet rationem per se
boni; propter aliud autem est debitum id quod ordinatur ad finem,
sicut medico per se debitum est ut sanet; propter aliud autem, ut det
medicinam ad sanandum. Finis autem spiritualis vitae est ut homo
uniatur Deo, quod fit per caritatem, et ad hoc ordinantur, sicut ad
finem, omnia quae pertinent ad spiritualem vitam. Unde et apostolus
dicit, I ad Tim. I, finis praecepti est caritas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta. Omnes enim virtutes, de quarum
actibus dantur praecepta, ordinantur vel ad purificandum cor a
turbinibus passionum, sicut virtutes quae sunt circa passiones; vel
saltem ad habendam bonam conscientiam, sicut virtutes quae sunt circa
operationes; vel ad habendam rectam fidem, sicut illa quae pertinent
ad divinum cultum. Et haec tria requiruntur ad diligendum Deum, nam
cor impurum a Dei dilectione abstrahitur propter passionem inclinantem
ad terrena; conscientia vero mala facit horrere divinam iustitiam
propter timorem poenae; fides autem ficta trahit affectum in id quod de
Deo fingitur, separans a Dei veritate. In quolibet autem genere id
quod est per se potius est eo quod est propter aliud. Et ideo maximum
praeceptum est de caritate, ut dicitur Matth. XXII.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est cum de praeceptis
ageretur, modus dilectionis non cadit sub illis praeceptis quae dantur
de aliis actibus virtutum, puta sub hoc praecepto, honora patrem tuum
et matrem tuam, non cadit quod hoc ex caritate fiat. Cadit tamen
actus dilectionis sub praeceptis specialibus.
Ad secundum dicendum quod obligatio praecepti non opponitur libertati
nisi in eo cuius mens aversa est ab eo quod praecipitur sicut patet in
his qui ex solo timore praecepta custodiunt. Sed praeceptum
dilectionis non potest impleri nisi ex propria voluntate. Et ideo
libertati non repugnat.
Ad tertium dicendum quod omnia praecepta Decalogi ordinantur ad
dilectionem Dei et proximi. Et ideo praecepta caritatis non fuerunt
connumeranda inter praecepta Decalogi, sed in omnibus includuntur.
|
|