|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod de caritate non fuerint
danda duo praecepta. Praecepta enim legis ordinantur ad virtutem, ut
supra dictum est. Sed caritas est una virtus, ut ex supradictis
patet. Ergo de caritate non fuit dandum nisi unum praeceptum.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in I de Doct. Christ.,
caritas in proximo non diligit nisi Deum. Sed ad diligendum Deum
sufficienter ordinamur per hoc praeceptum, diliges dominum Deum tuum.
Ergo non oportuit addere aliud praeceptum de dilectione proximi.
3. Praeterea, diversa peccata diversis praeceptis opponuntur. Sed
non peccat aliquis praetermittens dilectionem proximi, si non
praetermittat dilectionem Dei, quinimmo dicitur Luc. XIV, si
quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem suam, non potest
meus esse discipulus. Ergo non est aliud praeceptum de dilectione Dei
et de dilectione proximi.
4. Praeterea, apostolus dicit, ad Rom. XIII, qui diligit
proximum legem implevit. Sed non impletur lex nisi per observantiam
omnium praeceptorum. Ergo omnia praecepta includuntur in dilectione
proximi. Sufficit ergo hoc unum praeceptum de dilectione proximi.
Non ergo debent esse duo praecepta caritatis.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. IV, hoc mandatum habemus a
Deo, ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est cum de praeceptis
ageretur, hoc modo se habent praecepta in lege sicut propositiones in
scientiis speculativis. In quibus conclusiones virtute continentur in
primis principiis, unde qui perfecte cognosceret principia secundum
totam suam virtutem, non opus haberet ut ei conclusiones seorsum
proponerentur. Sed quia non omnes qui cognoscunt principia sufficiunt
considerare quidquid in principiis virtute continetur, necesse est
propter eos ut in scientiis ex principiis conclusiones deducantur. In
operabilibus autem, in quibus praecepta legis nos dirigunt, finis
habet rationem principii, ut supra dictum est. Dilectio autem Dei
finis est, ad quem dilectio proximi ordinatur. Et ideo non solum
oportet dari praeceptum de dilectione Dei, sed etiam de dilectione
proximi, propter minus capaces, qui non de facili considerarent unum
horum praeceptorum sub alio contineri.
Ad primum ergo dicendum quod, si caritas sit una virtus, habet tamen
duos actus, quorum unus ordinatur ad alium sicut ad finem. Praecepta
autem dantur de actibus virtutum. Et ideo oportuit esse plura
praecepta caritatis.
Ad secundum dicendum quod Deus diligitur in proximo sicut finis in eo
quod est ad finem. Et tamen oportuit de utroque explicite dari
praecepta, ratione iam dicta.
Ad tertium dicendum quod id quod est ad finem habet rationem boni ex
ordine ad finem. Et secundum hoc etiam recedere ab eo habet rationem
mali, et non aliter.
Ad quartum dicendum quod in dilectione proximi includitur dilectio Dei
sicut finis in eo quod est ad finem, et e converso. Et tamen oportuit
utrumque praeceptum explicite dari, ratione iam dicta.
|
|