|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non sufficiant duo
praecepta caritatis. Praecepta enim dantur de actibus virtutum.
Actus autem secundum obiecta distinguuntur. Cum igitur quatuor homo
debeat ex caritate diligere, scilicet Deum, seipsum, proximum et
corpus proprium, ut ex supradictis patet; videtur quod quatuor debeant
esse caritatis praecepta. Et sic duo non sufficiunt.
2. Praeterea, caritatis actus non solum est dilectio, sed gaudium,
pax, beneficentia. Sed de actibus virtutum sunt danda praecepta.
Ergo duo praecepta caritatis non sufficiunt.
3. Praeterea, sicut ad virtutem pertinet facere bonum, ita et
declinare a malo. Sed ad faciendum bonum inducimur per praecepta
affirmativa, ad declinandum a malo per praecepta negativa. Ergo de
caritate fuerunt danda praecepta non solum affirmativa, sed etiam
negativa. Et sic praedicta duo praecepta caritatis non sufficiunt.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXII, in his duobus
mandatis tota lex pendet et prophetae.
Respondeo dicendum quod caritas, sicut supra dictum est, est amicitia
quaedam. Amicitia autem ad alterum est. Unde Gregorius dicit, in
quadam homilia, caritas minus quam inter duos haberi non potest.
Quomodo autem ex caritate aliquis seipsum diligat, supra dictum est.
Cum autem dilectio et amor sit boni, bonum autem sit vel finis vel id
quod est ad finem, convenienter de caritate duo praecepta sufficiunt,
unum quidem quo inducimur ad Deum diligendum sicut finem; aliud autem
quo inducimur ad diligendum proximum propter Deum sicut propter finem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in I de
Doct. Christ., cum quatuor sint ex caritate diligenda, de secundo
et quarto, idest de dilectione sui et corporis proprii, nulla
praecepta danda erant, quantumlibet enim homo excidat a veritate,
remanet illi dilectio sui et dilectio corporis sui. Modus autem
diligendi praecipiendus est homini, ut scilicet se ordinate diligat et
corpus proprium. Quod quidem fit per hoc quod homo diligit Deum et
proximum.
Ad secundum dicendum quod alii actus caritatis consequuntur ex actu
dilectionis sicut effectus ex causa, ut ex supradictis patet. Unde in
praeceptis dilectionis virtute includuntur praecepta de aliis actibus.
Et tamen propter tardiores inveniuntur de singulis explicite praecepta
tradita, de gaudio quidem, Philipp. IV, gaudete in domino
semper; de pace autem, ad Heb. ult., pacem sequimini cum omnibus;
de beneficentia autem, ad Gal. ult., dum tempus habemus, operemur
bonum ad omnes. De singulis beneficentiae partibus inveniuntur
praecepta tradita in sacra Scriptura, ut patet diligenter
consideranti.
Ad tertium dicendum quod plus est operari bonum quam vitare malum. Et
ideo in praeceptis affirmativis virtute includuntur praecepta negativa.
Et tamen explicite inveniuntur praecepta data contra vitia caritati
opposita. Nam contra odium dicitur Lev. XIX, ne oderis fratrem
tuum in corde tuo contra acediam dicitur Eccli. VI, ne acedieris in
vinculis eius; contra invidiam, Gal. V, non efficiamur inanis
gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes; contra
discordiam vero, I ad Cor. I, idipsum dicatis omnes, et non sint
in vobis schismata; contra scandalum autem, ad Rom. XIV, ne
ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
|
|