|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter mandetur
quod Deus diligatur ex toto corde. Modus enim virtuosi actus non est
in praecepto, ut ex supradictis patet. Sed hoc quod dicitur ex toto
corde, importat modum divinae dilectionis. Ergo inconvenienter
praecipitur quod Deus ex toto corde diligatur.
2. Praeterea, totum et perfectum est cui nihil deest; ut dicitur in
III Physic. Si igitur in praecepto cadit quod Deus ex toto corde
diligatur, quicumque facit aliquid quod non pertinet ad Dei
dilectionem agit contra praeceptum, et per consequens peccat
mortaliter. Sed peccatum veniale non pertinet ad Dei dilectionem.
Ergo peccatum veniale erit mortale. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, diligere Deum ex toto corde est perfectionis, quia
secundum philosophum, totum et perfectum idem sunt. Sed ea quae sunt
perfectionis non cadunt sub praecepto, sed sub consilio. Ergo non
debet praecipi quod Deus ex toto corde diligatur.
Sed contra est quod dicitur Deut. VI, diliges dominum Deum tuum
ex toto corde tuo.
Respondeo dicendum quod, cum praecepta dentur de actibus virtutum,
hoc ergo modo aliquis actus cadit sub praecepto, secundum quod est
actus virtutis. Requiritur autem ad actum virtutis non solum quod
cadat super debitam materiam, sed etiam quod vestiatur debitis
circumstantiis, quibus sit proportionatus tali materiae. Deus autem
est diligendus sicut finis ultimus, ad quem omnia sunt referenda. Et
ideo totalitas quaedam fuit designanda circa praeceptum de dilectione
Dei.
Ad primum ergo dicendum quod sub praecepto quod datur de actu alicuius
virtutis non cadit modus quem habet ille actus ex alia superiori
virtute. Cadit tamen sub praecepto modus ille qui pertinet ad rationem
propriae virtutis. Et talis modus significatur cum dicitur, ex toto
corde.
Ad secundum dicendum quod dupliciter contingit ex toto corde Deum
diligere. Uno quidem modo, in actu, idest ut totum cor hominis
semper actualiter in Deum feratur. Et ista est perfectio patriae.
Alio modo, ut habitualiter totum cor hominis in Deum feratur, ita
scilicet quod nihil contra Dei dilectionem cor hominis recipiat. Et
haec est perfectio viae. Cui non contrariatur peccatum veniale, quia
non tollit habitum caritatis, cum non tendat in oppositum obiectum;
sed solum impedit caritatis usum.
Ad tertium dicendum quod perfectio caritatis ad quam ordinantur
consilia est media inter duas perfectiones praedictas, ut scilicet
homo, quantum possibile est, se abstrahat a rebus temporalibus etiam
licitis, quae, occupando animum, impediunt actualem motum cordis in
Deum.
|
|