|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter, Deut.
VI, super hoc quod dicitur, diliges dominum Deum tuum ex toto corde
tuo, addatur, et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. Non
enim accipitur hic cor pro membro corporali, quia diligere Deum non
est corporis actus. Oportet igitur quod cor accipiatur spiritualiter.
Cor autem spiritualiter acceptum vel est ipsa anima vel aliquid
animae. Superfluum igitur fuit utrumque ponere.
2. Praeterea, fortitudo hominis praecipue dependet ex corde, sive
spiritualiter hoc accipiatur, sive corporaliter. Ergo postquam
dixerat, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, superfluum fuit
addere, ex tota fortitudine tua.
3. Praeterea, Matth. XXII dicitur, in tota mente tua, quod
hic non ponitur. Ergo videtur quod inconvenienter hoc praeceptum detur
Deut. VI.
Sed contra est auctoritas Scripturae.
Respondeo dicendum quod hoc praeceptum diversimode invenitur traditum
in diversis locis. Nam sicut dictum est, Deut. VI ponuntur tria,
scilicet ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota fortitudine.
Matth. XXII ponuntur duo horum, scilicet ex toto corde et in tota
anima, et omittitur ex tota fortitudine, sed additur in tota mente.
Sed Marc. XII ponuntur quatuor, scilicet ex toto corde, et ex
tota anima, et ex tota mente, et ex tota virtute, quae est idem
fortitudini. Et haec etiam quatuor tanguntur Luc. X, nam loco
fortitudinis seu virtutis ponitur ex omnibus viribus tuis. Et ideo
horum quatuor est ratio assignanda, nam quod alicubi unum horum
omittitur, hoc est quia unum intelligitur ex aliis. Est igitur
considerandum quod dilectio est actus voluntatis, quae hic significatur
per cor, nam sicut cor corporale est principium omnium corporalium
motuum, ita etiam voluntas, et maxime quantum ad intentionem finis
ultimi, quod est obiectum caritatis, est principium omnium
spiritualium motuum. Tria autem sunt principia factuum quae moventur a
voluntate, scilicet intellectus, qui significatur per mentem; vis
appetitiva inferior, quae significatur per animam; et vis executiva
exterior, quae significatur per fortitudinem seu virtutem sive vires.
Praecipitur ergo nobis ut tota nostra intentio feratur in Deum, quod
est ex toto corde; et quod intellectus noster subdatur Deo, quod est
ex tota mente; et quod appetitus noster reguletur secundum Deum, quod
est ex tota anima; et quod exterior actus noster obediat Deo, quod
est ex tota fortitudine vel virtute vel viribus Deum diligere.
Chrysostomus tamen, super Matth., accipit e contrario cor et animam
quam dictum sit. Augustinus vero, in I de Doct. Christ., refert
cor ad cogitationes, et animam ad vitam, mentem ad intellectum.
Quidam autem dicunt, ex toto corde, idest intellectu; anima, idest
voluntate; mente, idest memoria. Vel, secundum Gregorium
Nyssenum, per cor significat animam vegetabilem, per animam
sensitivam, per mentem intellectivam, quia hoc quod nutrimur,
sentimus et intelligimus, debemus ad Deum referre.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|