|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod hoc praeceptum de
dilectione Dei possit servari in via. Quia secundum Hieronymum, in
Expos. Cathol. Fid., maledictus qui dicit Deum aliquid
impossibile praecepisse. Sed Deus hoc praeceptum dedit, ut patet
Deut. VI. Ergo hoc praeceptum potest in via impleri.
2. Praeterea, quicumque non implet praeceptum peccat mortaliter,
quia secundum Ambrosium, peccatum nihil est aliud quam transgressio
legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum. Si ergo hoc
praeceptum non potest in via servari, sequitur quod nullus possit esse
in vita ista sine peccato mortali. Quod est contra id quod apostolus
dicit, I ad Cor. I, confirmabit vos usque in finem sine crimine;
et I ad Tim. III, ministrent nullum crimen habentes.
3. Praeterea, praecepta dantur ad dirigendos homines in viam
salutis, secundum illud Psalm., praeceptum domini lucidum,
illuminans oculos. Sed frustra dirigitur aliquis ad impossibile. Non
ergo impossibile est hoc praeceptum in vita ista servari.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Perfect.
Iustit. quod in plenitudine caritatis patriae praeceptum illud
implebitur diliges dominum Deum tuum, et cetera. Nam cum adhuc est
aliquid carnalis concupiscentiae quod continendo frenetur, non omnino
ex tota anima diligitur Deus.
Respondeo dicendum quod praeceptum aliquod dupliciter impleri potest,
uno modo, perfecte; alio modo, imperfecte. Perfecte quidem impletur
praeceptum quando pervenitur ad finem quem intendit praecipiens,
impletur autem, sed imperfecte, quando, etsi non pertingat ad finem
praecipientis, non tamen receditur ab ordine ad finem. Sicut si dux
exercitus praecipiat militibus ut pugnent, ille perfecte implet
praeceptum qui pugnando hostem vincit, quod dux intendit, ille autem
implet, sed imperfecte, cuius pugna ad victoriam non pertingit, non
tamen contra disciplinam militarem agit. Intendit autem Deus per hoc
praeceptum ut homo Deo totaliter uniatur, quod fiet in patria, quando
Deus erit omnia in omnibus, ut dicitur I ad Cor. XV. Et ideo
plene et perfecte in patria implebitur hoc praeceptum. In via vero
impletur, sed imperfecte. Et tamen in via tanto unus alio perfectius
implet, quanto magis accedit per quandam similitudinem ad patriae
perfectionem.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa probat quod aliquo modo potest
impleri in via, licet non perfecte.
Ad secundum dicendum quod sicut miles qui legitime pugnat, licet non
vincat, non inculpatur nec poenam meretur; ita etiam qui in via hoc
praeceptum implet nihil contra divinam dilectionem agens, non peccat
mortaliter.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in libro de
Perfect. Iustit., cur non praeciperetur homini ista perfectio,
quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo
currendum est nesciatur. Quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis
ostenderetur?
|
|