|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter detur
praeceptum de dilectione proximi. Dilectio enim caritatis ad omnes
homines extenditur, etiam ad inimicos; ut patet Matth. V. Sed
nomen proximi importat quandam propinquitatem, quae non videtur haberi
ad omnes homines. Ergo videtur quod inconvenienter detur hoc
praeceptum.
2. Praeterea, secundum philosophum, in IX Ethic., amicabilia
quae sunt ad alterum venerunt ex amicabilibus quae sunt ad seipsum, ex
quo videtur quod dilectio sui ipsius sit principium dilectionis
proximi. Sed principium potius est eo quod est ex principio. Ergo
non debet homo diligere proximum sicut seipsum.
3. Praeterea, homo seipsum diligit naturaliter, non autem
proximum. Inconvenienter igitur mandatur quod homo diligat proximum
sicut seipsum.
Sed contra est quod dicitur Matth. XXII, secundum praeceptum est
simile huic, diliges proximum tuum sicut teipsum.
Respondeo dicendum quod hoc praeceptum convenienter traditur, tangitur
enim in eo et diligendi ratio et dilectionis modus. Ratio quidem
diligendi tangitur ex eo quod proximus nominatur, propter hoc enim ex
caritate debemus alios diligere, quia sunt nobis proximi et secundum
naturalem Dei imaginem et secundum capacitatem gloriae. Nec refert
utrum dicatur proximus vel frater, ut habetur I Ioan. IV; vel
amicus, ut habetur Lev. XIX, quia per omnia haec eadem affinitas
designatur. Modus autem dilectionis tangitur cum dicitur, sicut
teipsum. Quod non est intelligendum quantum ad hoc quod aliquis
proximum aequaliter sibi diligat; sed similiter sibi. Et hoc
tripliciter. Primo quidem, ex parte finis, ut scilicet aliquis
diligat proximum propter Deum, sicut et seipsum propter Deum debet
diligere; ut sic sit dilectio proximi sancta. Secundo, ex parte
regulae dilectionis, ut scilicet aliquis non condescendat proximo in
aliquo malo, sed solum in bonis, sicut et suae voluntati satisfacere
debet homo solum in bonis; ut sic sit dilectio proximi iusta.
Tertio, ex parte rationis dilectionis, ut scilicet non diligat
aliquis proximum propter propriam utilitatem vel delectationem, sed ea
ratione quod velit proximo bonum, sicut vult bonum sibi ipsi; ut sic
dilectio proximi sit vera. Nam cum quis diligit proximum propter suam
utilitatem vel delectationem, non vere diligit proximum, sed seipsum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|