|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod ordo caritatis non cadat
sub praecepto. Quicumque enim transgreditur praeceptum iniuriam
facit. Sed si aliquis diligat aliquem quantum debet, et alterum
quemcumque plus diligat, nulli facit iniuriam. Ergo non transgreditur
praeceptum. Ordo ergo caritatis non cadit sub praecepto.
2. Praeterea, ea quae cadunt sub praecepto sufficienter nobis
traduntur in sacra Scriptura. Sed ordo caritatis qui supra positus
est nusquam traditur nobis in sacra Scriptura. Ergo non cadit sub
praecepto.
3. Praeterea, ordo distinctionem quandam importat. Sed indistincte
praecipitur dilectio proximi, cum dicitur, diliges proximum tuum sicut
teipsum. Ergo ordo caritatis non cadit sub praecepto.
Sed contra est quod illud quod Deus in nobis facit per gratiam,
instruit per legis praecepta, secundum illud Ierem. XXXI, dabo
legem meam in cordibus eorum. Sed Deus causat in nobis ordinem
caritatis, secundum illud Cant. II, ordinavit in me caritatem.
Ergo ordo caritatis sub praecepto legis cadit.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, modus qui pertinet ad
rationem virtuosi actus cadit sub praecepto quod datur de actu
virtutis. Ordo autem caritatis pertinet ad ipsam rationem virtutis,
cum accipiatur secundum proportionem dilectionis ad diligibile, ut ex
supradictis patet. Unde manifestum est quod ordo caritatis debet
cadere sub praecepto.
Ad primum ergo dicendum quod homo plus satisfacit ei quem plus
diligit. Et ita, si minus diligeret aliquis eum quem plus debet
diligere, plus vellet satisfacere illi cui minus satisfacere debet.
Et sic fieret iniuria illi quem plus debet diligere.
Ad secundum dicendum quod ordo quatuor diligendorum ex caritate in
sacra Scriptura exprimitur. Nam cum mandatur quod Deum ex toto corde
diligamus, datur intelligi quod Deum super omnia debemus diligere.
Cum autem mandatur quod aliquis diligat proximum sicut seipsum,
praefertur dilectio sui ipsius dilectioni proximi. Similiter etiam cum
mandatur, I Ioan. III, quod debemus pro fratribus animam
ponere, idest vitam corporalem, datur intelligi quod proximum plus
debemus diligere quam corpus proprium. Similiter etiam cum mandatur,
ad Gal. ult., quod maxime operemur bonum ad domesticos fidei; et I
ad Tim. V vituperatur qui non habet curam suorum, et maxime
domesticorum; datur intelligi quod inter proximos, meliores et magis
propinquos magis debemus diligere.
Ad tertium dicendum quod ex ipso quod dicitur, diliges proximum tuum,
datur consequenter intelligi quod illi qui sunt magis proximi sunt magis
diligendi.
|
|