|
Deinde considerandum est de dono sapientiae, quod respondet caritati.
Et primo, de ipsa sapientia; secundo, de vitio opposito. Circa
primum quaeruntur sex. Primo, utrum sapientia debeat numerari inter
dona spiritus sancti. Secundo, in quo sit sicut in subiecto.
Tertio, utrum sapientia sit speculativa tantum, vel etiam practica.
Quarto, utrum sapientia quae est donum possit esse cum peccato
mortali. Quinto, utrum sit in omnibus habentibus gratiam gratum
facientem. Sexto, quae beatitudo ei respondeat.
|
|