|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod sapientia non debeat
inter dona spiritus sancti computari. Dona enim sunt perfectiora
virtutibus, ut supra dictum est. Sed virtus se habet solum ad bonum,
unde et Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb., quod nullus
virtutibus male utitur. Ergo multo magis dona spiritus sancti se
habent solum ad bonum. Sed sapientia se habet etiam ad malum, dicitur
enim Iac. III quaedam sapientia esse terrena, animalis,
diabolica. Ergo sapientia non debet poni inter dona spiritus sancti.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, XIV de Trin.,
sapientia est divinarum rerum cognitio. Sed cognitio divinarum rerum
quam homo potest per sua naturalia habere, pertinet ad sapientiam quae
est virtus intellectualis, cognitio autem divinorum supernaturalis
pertinet ad fidem quae est virtus theologica, ut ex supradictis patet.
Ergo sapientia magis debet dici virtus quam donum.
3. Praeterea, Iob XXVIII dicitur, ecce timor domini ipsa est
sapientia, habetur, ecce, pietas ipsa est sapientia. Ubi secundum
litteram Septuaginta, qua utitur Augustinus, habetur, ecce, pietas
ipsa est sapientia. Sed tam timor quam pietas ponuntur dona spiritus
sancti. Ergo sapientia non debet numerari inter dona spiritus sancti
quasi donum ab aliis distinctum.
Sed contra est quod Isaiae XI dicitur, requiescet super eum
spiritus domini, sapientiae et intellectus, et cetera.
Respondeo dicendum quod secundum philosophum, in principio
Metaphys., ad sapientem pertinet considerare causam altissimam, per
quam de aliis certissime iudicatur, et secundum quam omnia ordinari
oportet. Causa autem altissima dupliciter accipi potest, vel
simpliciter, vel in aliquo genere. Ille igitur qui cognoscit causam
altissimam in aliquo genere et per eam potest de omnibus quae sunt
illius generis iudicare et ordinare, dicitur esse sapiens in illo
genere, ut in medicina vel architectura, secundum illud I ad Cor.
III, ut sapiens architectus fundamentum posui. Ille autem qui
cognoscit causam altissimam simpliciter, quae est Deus, dicitur
sapiens simpliciter, inquantum per regulas divinas omnia potest
iudicare et ordinare. Huiusmodi autem iudicium consequitur homo per
spiritum sanctum, secundum illud I ad Cor. II, spiritualis
iudicat omnia; quia, sicut ibidem dicitur, spiritus omnia scrutatur,
etiam profunda Dei. Unde manifestum est quod sapientia est donum
spiritus sancti.
Ad primum ergo dicendum quod bonum dicitur dupliciter. Uno modo,
quod vere est bonum et simpliciter perfectum. Alio modo dicitur
aliquid esse bonum, secundum quandam similitudinem, quod est in
malitia perfectum, sicut dicitur bonus latro vel perfectus latro, ut
patet per philosophum, in V Metaphys. Et sicut circa ea quae sunt
vere bona invenitur aliqua altissima causa, quae est summum bonum,
quod est ultimus finis, per cuius cognitionem homo dicitur vere
sapiens; ita etiam in malis est invenire aliquid ad quod alia
referuntur sicut ad ultimum finem, per cuius cognitionem homo dicitur
esse sapiens ad male agendum; secundum illud Ierem. IV, sapientes
sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Quicumque enim
avertitur a fine debito, necesse est quod aliquem finem indebitum sibi
praestituat, quia omne agens agit propter finem. Unde si praestituat
sibi finem in bonis exterioribus terrenis, vocatur sapientia terrena;
si autem in bonis corporalibus, vocatur sapientia animalis; si autem
in aliqua excellentia, vocatur sapientia diabolica, propter
imitationem superbiae Diaboli, de quo dicitur Iob XLI, ipse est
rex super universos filios superbiae.
Ad secundum dicendum quod sapientia quae ponitur donum differt ab ea
quae ponitur virtus intellectualis acquisita. Nam illa acquiritur
studio humano, haec autem est de sursum descendens, ut dicitur Iac.
III. Similiter et differt a fide. Nam fides assentit veritati
divinae secundum seipsam, sed iudicium quod est secundum veritatem
divinam pertinet ad donum sapientiae. Et ideo donum sapientiae
praesupponit fidem, quia unusquisque bene iudicat quae cognoscit, ut
dicitur in I Ethic.
Ad tertium dicendum quod sicut pietas, quae pertinet ad cultum Dei,
est manifestativa fidei, inquantum per cultum Dei protestamur fidem;
ita etiam pietas manifestat sapientiam. Et propter hoc dicitur quod
pietas est sapientia. Et eadem ratione timor. Per hoc enim
ostenditur quod homo rectum habet iudicium de divinis, quod Deum timet
et colit.
|
|