|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sapientia non sit in
intellectu sicut in subiecto. Dicit enim Augustinus, in libro de
gratia novi Test., quod sapientia est caritas Dei. Sed caritas est
sicut in subiecto in voluntate, non in intellectu, ut supra habitum
est. Ergo sapientia non est in intellectu sicut in subiecto.
2. Praeterea, Eccli. VI dicitur, sapientia doctrinae secundum
nomen eius est. Dicitur autem sapientia quasi sapida scientia, quod
videtur ad affectum pertinere, ad quem pertinet experiri spirituales
delectationes sive dulcedines. Ergo sapientia non est in intellectu,
sed magis in affectu.
3. Praeterea, potentia intellectiva sufficienter perficitur per
donum intellectus. Sed ad id quod potest fieri per unum superfluum
esset plura ponere. Ergo non est in intellectu.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in II Moral., quod
sapientia contrariatur stultitiae. Sed stultitia est in intellectu.
Ergo et sapientia.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, sapientia importat
quandam rectitudinem iudicii secundum rationes divinas. Rectitudo
autem iudicii potest contingere dupliciter, uno modo, secundum
perfectum usum rationis; alio modo, propter connaturalitatem quandam
ad ea de quibus iam est iudicandum. Sicut de his quae ad castitatem
pertinent per rationis inquisitionem recte iudicat ille qui didicit
scientiam moralem, sed per quandam connaturalitatem ad ipsa recte
iudicat de eis ille qui habet habitum castitatis. Sic igitur circa res
divinas ex rationis inquisitione rectum iudicium habere pertinet ad
sapientiam quae est virtus intellectualis, sed rectum iudicium habere
de eis secundum quandam connaturalitatem ad ipsa pertinet ad sapientiam
secundum quod donum est spiritus sancti, sicut Dionysius dicit, in
II cap. de Div. Nom., quod Hierotheus est perfectus in divinis
non solum discens, sed et patiens divina. Huiusmodi autem compassio
sive connaturalitas ad res divinas fit per caritatem, quae quidem unit
nos Deo, secundum illud I ad Cor. VI, qui adhaeret Deo unus
spiritus est. Sic igitur sapientia quae est donum causam quidem habet
in voluntate, scilicet caritatem, sed essentiam habet in intellectu,
cuius actus est recte iudicare, ut supra habitum est.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de sapientia quantum
ad suam causam. Ex qua etiam sumitur nomen sapientiae, secundum quod
saporem quendam importat.
Unde patet responsio ad secundum. Si tamen iste sit intellectus
illius auctoritatis. Quod non videtur, quia talis expositio non
convenit nisi secundum nomen quod habet sapientia in Latina lingua.
In Graeco autem non competit; et forte nec in aliis linguis. Unde
potius videtur nomen sapientiae ibi accipi pro eius fama, qua a cunctis
commendatur.
Ad tertium dicendum quod intellectus habet duos actus, scilicet
percipere, et iudicare. Ad quorum primum ordinatur donum
intellectus, ad secundum autem, secundum rationes divinas, donum
sapientiae; sed secundum rationes humanas, donum scientiae.
|
|