|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod sapientia non sit
practica, sed speculativa tantum. Donum enim sapientiae est
excellentius quam sapientia secundum quod est intellectualis virtus.
Sed sapientia secundum quod est intellectualis virtus est speculativa
tantum. Ergo multo magis sapientia quae est donum est speculativa, et
non practica.
2. Praeterea, practicus intellectus est circa operabilia, quae sunt
contingentia. Sed sapientia est circa divina, quae sunt aeterna et
necessaria. Ergo sapientia non potest esse practica.
3. Praeterea, Gregorius dicit, in VI Moral., quod in
contemplatione principium, quod Deus est, quaeritur, in operatione
autem sub gravi necessitatis fasce laboratur. Sed ad sapientiam
pertinet divinorum visio, ad quam non pertinet sub aliquo fasce
laborare, quia ut dicitur Sap. VIII, non habet amaritudinem
conversatio eius, nec taedium convictus illius. Ergo sapientia est
contemplativa tantum, non autem practica sive activa.
Sed contra est quod dicitur ad Coloss. IV, in sapientia ambulate
ad eos qui foris sunt. Hoc autem pertinet ad actionem. Ergo
sapientia non solum est speculativa, sed etiam practica.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XII de
Trin., superior pars rationis sapientiae deputatur, inferior autem
scientiae. Superior autem ratio, ut ipse in eodem libro dicit,
intendit rationibus supernis, scilicet divinis, et conspiciendis et
consulendis, conspiciendis quidem, secundum quod divina in seipsis
contemplatur; consulendis autem, secundum quod per divina iudicat de
humanis, per divinas regulas dirigens actus humanos. Sic igitur
sapientia, secundum quod est donum, non solum est speculativa, sed
etiam practica.
Ad primum ergo dicendum quod quanto aliqua virtus est altior, tanto ad
plura se extendit; ut habetur in libro de causis. Unde ex hoc ipso
quod sapientia quae est donum est excellentior quam sapientia quae est
virtus intellectualis, utpote magis de propinquo Deum attingens, per
quandam scilicet unionem animae ad ipsum, habet quod non solum dirigat
in contemplatione, sed etiam in actione.
Ad secundum dicendum quod divina in se quidem sunt necessaria et
aeterna, sunt tamen regulae contingentium, quae humanis actibus
subsunt.
Ad tertium dicendum quod prius est considerare aliquid in seipso quam
secundum quod ad alterum comparatur. Unde ad sapientiam per prius
pertinet contemplatio divinorum, quae est visio principii; et
posterius dirigere actus humanos secundum rationes divinas. Nec tamen
in actibus humanis ex directione sapientiae provenit amaritudo aut
labor, sed potius amaritudo propter sapientiam vertitur in dulcedinem,
et labor in requiem.
|
|