|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod sapientia possit esse
sine gratia, cum peccato mortali. De his enim quae cum peccato
mortali haberi non possunt praecipue sancti gloriantur, secundum illud
II ad Cor. I, gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae. Sed de sapientia non debet aliquis gloriari, secundum illud
Ierem. IX, non glorietur sapiens in sapientia sua. Ergo sapientia
potest esse sine gratia, cum peccato mortali.
2. Praeterea, sapientia importat cognitionem divinorum, ut dictum
est. Sed aliqui cum peccato mortali possunt habere cognitionem
veritatis divinae, secundum illud Rom. I, veritatem Dei in
iniustitia detinent. Ergo sapientia potest esse cum peccato mortali.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in XV de Trin., de caritate
loquens, nullum est isto Dei dono excellentius, solum est quod
dividit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. Sed
sapientia differt a caritate. Ergo non dividit inter filios regni et
filios perditionis. Ergo potest esse cum peccato mortali.
Sed contra est quod dicitur Sap. I, in malevolam animam non
introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Respondeo dicendum quod sapientia quae est donum spiritus sancti,
sicut dictum est, facit rectitudinem iudicii circa res divinas, vel
per regulas divinas de aliis, ex quadam connaturalitate sive unione ad
divina. Quae quidem est per caritatem, ut dictum est. Et ideo
sapientia de qua loquimur praesupponit caritatem. Caritas autem non
potest esse cum peccato mortali, ut ex supradictis patet. Unde
relinquitur quod sapientia de qua loquimur non potest esse cum peccato
mortali.
Ad primum ergo dicendum quod illud intelligendum est de sapientia in
rebus mundanis; sive etiam in rebus divinis per rationes humanas. De
qua sancti non gloriantur, sed eam se fatentur non habere, secundum
illud Prov. XXX, sapientia hominum non est mecum. Gloriantur
autem de sapientia divina, secundum illud I ad Cor. I, factus est
nobis sapientia a Deo.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de cognitione divinorum
quae habetur per studium et inquisitionem rationis. Quae potest haberi
cum peccato mortali, non autem illa sapientia de qua loquimur.
Ad tertium dicendum quod sapientia, etsi differat a caritate, tamen
praesupponit eam; et ex hoc ipso dividit inter filios perditionis et
regni.
|
|