|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sapientia non sit in
omnibus habentibus gratiam. Maius enim est sapientiam habere quam
sapientiam audire. Sed solum perfectorum est sapientiam audire,
secundum illud I ad Cor. II, sapientiam loquimur inter perfectos.
Cum ergo non omnes habentes gratiam sint perfecti, videtur quod multo
minus omnes habentes gratiam sapientiam habeant.
2. Praeterea, sapientis est ordinare; ut philosophus dicit, in
principio Metaphys. Et Iac. III dicitur quod est iudicans sine
simulatione. Sed non omnium habentium gratiam est de aliis iudicare
aut alios ordinare, sed solum praelatorum. Ergo non omnium habentium
gratiam est habere sapientiam.
3. Praeterea, sapientia datur contra stultitiam; ut Gregorius
dicit, in II Moral. Sed multi habentes gratiam sunt naturaliter
stulti, ut patet de amentibus baptizatis, vel qui postmodum sine
peccato in amentiam incidunt. Ergo non in omnibus habentibus gratiam
est sapientia.
Sed contra est quod quicumque qui est sine peccato mortali diligitur a
Deo, quia caritatem habet, qua Deum diligit; Deus autem diligentes
se diligit, ut dicitur Prov. VIII. Sed Sap. VII dicitur
quod neminem diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Ergo
in omnibus habentibus gratiam, sine peccato mortali existentibus, est
sapientia.
Respondeo dicendum quod sapientia de qua loquimur, sicut dictum est,
importat quandam rectitudinem iudicii circa divina et conspicienda et
consulenda. Et quantum ad utrumque, ex unione ad divina secundum
diversos gradus aliqui sapientiam sortiuntur. Quidam enim tantum
sortiuntur de recto iudicio, tam in contemplatione divinorum quam etiam
in ordinatione rerum humanarum secundum divinas regulas, quantum est
necessarium ad salutem. Et hoc nulli deest sine peccato mortali
existenti per gratiam gratum facientem, quia si natura non deficit in
necessariis, multo minus gratia. Unde dicitur I Ioan. II,
unctio docet vos de omnibus. Quidam autem altiori gradu percipiunt
sapientiae donum, et quantum ad contemplationem divinorum, inquantum
scilicet altiora quaedam mysteria et cognoscunt et aliis manifestare
possunt; et etiam quantum ad directionem humanorum secundum regulas
divinas, inquantum possunt secundum eas non solum seipsos, sed etiam
alios ordinare. Et iste gradus sapientiae non est communis omnibus
habentibus gratiam gratum facientem, sed magis pertinet ad gratias
gratis datas, quas spiritus sanctus distribuit prout vult, secundum
illud I ad Cor. XII, alii datur per spiritum sermo sapientiae,
et cetera.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus loquitur ibi de sapientia
secundum quod se extendit ad occulta mysteria divinorum, sicut et
ibidem dicitur, loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam.
Ad secundum dicendum quod quamvis ordinare alios homines et de eis
iudicare pertineat ad solos praelatos, tamen ordinare proprios actus et
de eis iudicare pertinet ad unumquemque; ut patet per Dionysium, in
epistola ad Demophilum.
Ad tertium dicendum quod amentes baptizati, sicut et pueri, habent
quidem habitum sapientiae, secundum quod est donum spiritus sancti,
sed non habent actum, propter impedimentum corporale quo impeditur in
eis usus rationis.
|
|