|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod septima beatitudo non
respondeat dono sapientiae. Septima enim beatitudo est, beati
pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Utrumque autem horum
pertinet immediate ad caritatem. Nam de pace dicitur in Psalm., pax
multa diligentibus legem tuam. Et ut apostolus dicit, Rom. V,
caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui
datus est nobis; qui quidem est spiritus adoptionis filiorum, in quo
clamamus, abba, pater, ut dicitur Rom. VIII. Ergo septima
beatitudo magis debet attribui caritati quam sapientiae.
2. Praeterea, unumquodque magis manifestatur per proximum effectum
quam per remotum. Sed proximus effectus sapientiae videtur esse
caritas, secundum illud Sap. VII, per nationes in animas sanctas
se transfert, amicos Dei et prophetas constituit, pax autem et
adoptio filiorum videntur esse remoti effectus, cum procedant ex
caritate, ut dictum est. Ergo beatitudo sapientiae respondens deberet
magis determinari secundum dilectionem caritatis quam secundum pacem.
3. Praeterea, Iac. III dicitur, quae desursum est sapientia
primo quidem pudica est, deinde autem pacifica, modesta, suadibilis,
bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, iudicans
sine simulatione. Beatitudo ergo correspondens sapientiae non magis
debuit accipi secundum pacem quam secundum alios effectus caelestis
sapientiae.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, quod sapientia convenit pacificis, in quibus nullus motus est
rebellis, sed obtemperans rationi.
Respondeo dicendum quod septima beatitudo congrue adaptatur dono
sapientiae et quantum ad meritum et quantum ad praemium. Ad meritum
quidem pertinet quod dicitur, beati pacifici. Pacifici autem dicuntur
quasi pacem facientes vel in seipsis vel etiam in aliis. Quorum
utrumque contingit per hoc quod ea in quibus pax constituitur ad debitum
ordinem rediguntur, nam pax est tranquillitas ordinis, ut Augustinus
dicit, XIX de Civ. Dei. Ordinare autem pertinet ad sapientiam;
ut patet per philosophum, in principio Metaphys. Et ideo esse
pacificum convenienter attribuitur sapientiae. Ad praemium autem
pertinet quod dicitur, filii Dei vocabuntur. Dicuntur autem aliqui
filii Dei inquantum participant similitudinem filii unigeniti et
naturalis, secundum illud Rom. VIII, quos praescivit conformes
fieri imaginis filii sui, qui quidem est sapientia genita. Et ideo
percipiendo donum sapientiae, ad Dei filiationem homo pertingit.
Ad primum ergo dicendum quod caritatis est habere pacem, sed facere
pacem est sapientiae ordinantis. Similiter etiam spiritus sanctus
intantum dicitur spiritus adoptionis inquantum per eum datur nobis
similitudo filii naturalis, qui est genita sapientia.
Ad secundum dicendum quod illud est intelligendum de sapientia
increata, quae prima se nobis unit per donum caritatis, et ex hoc
revelat nobis mysteria, quorum cognitio est sapientia infusa. Et ideo
sapientia infusa, quae est donum, non est causa caritatis, sed magis
effectus.
Ad tertium dicendum quod, sicut iam dictum est, ad sapientiam,
secundum quod est donum, pertinet non solum contemplari divina, sed
etiam regulare humanos actus. In qua quidem directione primo occurrit
remotio a malis quae contrariantur sapientiae, unde et timor dicitur
esse initium sapientiae, inquantum facit recedere a malis. Ultimum
autem est, sicut finis, quod omnia ad debitum ordinem redigantur,
quod pertinet ad rationem pacis. Et ideo convenienter Iacobus dicit
quod sapientia quae desursum est, quae est donum spiritus sancti,
primum est pudica, quasi vitans corruptelas peccati; deinde autem
pacifica, quod est finalis effectus sapientiae, propter quod ponitur
beatitudo. Iam vero omnia quae sequuntur manifestant ea per quae
sapientia ad pacem perducit, et ordine congruo. Nam homini per
pudicitiam a corruptelis recedenti primo occurrit quod quantum ex se
potest, modum in omnibus teneat, et quantum ad hoc dicitur, modesta.
Secundo, ut in his in quibus ipse sibi non sufficit, aliorum monitis
acquiescat, et quantum ad hoc subdit, suadibilis. Et haec duo
pertinent ad hoc quod homo consequatur pacem in seipso. Sed ulterius,
ad hoc quod homo sit pacificus etiam aliis, primo requiritur ut bonis
eorum non repugnet, et hoc est quod dicit, bonis consentiens.
Secundo, quod defectibus proximi et compatiatur in affectu et
subveniat in effectu, et hoc est quod dicitur, plena misericordia et
fructibus bonis. Tertio requiritur ut caritative emendare peccata
satagat, et hoc est quod dicit, iudicans sine simulatione, ne
scilicet, correctionem praetendens, odium intendat explere.
|
|