|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod stultitia non opponatur
sapientiae. Sapientiae enim directe videtur opponi insipientia. Sed
stultitia non videtur esse idem quod insipientia, quia insipientia
videtur esse solum circa divina, sicut et sapientia; stultitia autem
se habet et circa divina et circa humana. Ergo sapientiae non
opponitur stultitia.
2. Praeterea, unum oppositorum non est via perveniendi ad aliud.
Sed stultitia est via perveniendi ad sapientiam, dicitur enim I ad
Cor. III, si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo,
stultus fiat, ut sit sapiens. Ergo sapientiae non opponitur
stultitia.
3. Praeterea, unum oppositorum non est causa alterius. Sapientia
autem est causa stultitiae, dicitur enim Ierem. X, stultus factus
est omnis homo a scientia sua; sapientia autem quaedam scientia est.
Et Isaiae XLVII dicitur, sapientia tua et scientia tua, haec
decepit te, decipi autem ad stultitiam pertinet. Ergo sapientiae non
opponitur stultitia.
4. Praeterea, Isidorus dicit, in libro Etymol., quod stultus
est qui per ignominiam non commovetur ad dolorem, et qui non movetur
iniuria. Sed hoc pertinet ad sapientiam spiritualem; ut Gregorius
dicit, in X Moral. Ergo sapientiae non opponitur stultitia.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in II Moral., quod donum
sapientiae datur contra stultitiam.
Respondeo dicendum quod nomen stultitiae a stupore videtur esse
sumptum, unde Isidorus dicit, in libro Etymol., stultus est qui
propter stuporem non movetur. Et differt stultitia a fatuitate, sicut
ibidem dicitur, quia stultitia importat hebetudinem cordis et
obtusionem sensuum; fatuitas autem importat totaliter spiritualis
sensus privationem. Et ideo convenienter stultitia sapientiae
opponitur. Sapiens enim, ut ibidem Isidorus dicit, dictus est a
sapore, quia sicut gustus est aptus ad discretionem saporis ciborum,
sic sapiens ad dignoscentiam rerum atque causarum. Unde patet quod
stultitia opponitur sapientiae sicut contrarium; fatuitas autem sicut
pura negatio. Nam fatuus caret sensu iudicandi; stultus autem habet,
sed hebetatum; sapiens autem subtilem ac perspicacem.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Isidorus ibidem dicit, insipiens
contrarius est sapienti, eo quod est sine sapore discretionis et
sensus. Unde idem videtur esse insipientia cum stultitia. Praecipue
autem videtur aliquis esse stultus quando patitur defectum in sententia
iudicii quae attenditur secundum causam altissimam, nam si deficiat in
iudicio circa aliquid modicum, non ex hoc vocatur aliquis stultus.
Ad secundum dicendum quod sicut est quaedam sapientia mala, ut supra
dictum est, quae dicitur sapientia saeculi, quia accipit pro causa
altissima et fine ultimo aliquod terrenum bonum; ita etiam est aliqua
stultitia bona, huic sapientiae malae opposita, per quam aliquis
terrena contemnit. Et de hac stultitia loquitur apostolus.
Ad tertium dicendum quod sapientia saeculi est quae decipit et facit
esse stultum apud Deum, ut patet per apostolum, I ad Cor. III.
Ad quartum dicendum quod non moveri iniuriis quandoque quidem contingit
ex hoc quod homini non sapiunt terrena, sed sola caelestia. Unde hoc
pertinet ad stultitiam mundi, sed ad sapientiam Dei, ut Gregorius
ibidem dicit. Quandoque autem contingit ex hoc quod homo est
simpliciter circa omnia stupidus, ut patet in amentibus, qui non
discernunt quid sit iniuria. Et hoc pertinet ad stultitiam
simpliciter.
|
|