|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod stultitia non sit
peccatum. Nullum enim peccatum provenit in nobis a natura. Sed
quidam sunt stulti naturaliter. Ergo stultitia non est peccatum.
2. Praeterea, omne peccatum est voluntarium, ut Augustinus dicit.
Sed stultitia non est voluntaria. Ergo non est peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum opponitur alicui praecepto divino. Sed
stultitia nulli praecepto opponitur. Ergo stultitia non est peccatum.
Sed contra est quod dicitur Prov. I, prosperitas stultorum perdet
eos. Sed nullus perditur nisi pro peccato. Ergo stultitia est
peccatum.
Respondeo dicendum quod stultitia, sicut dictum est, importat quendam
stuporem sensus in iudicando, et praecipue circa altissimam causam,
quae est finis ultimus et summum bonum. Circa quod aliquis potest pati
stuporem in iudicando dupliciter. Uno modo, ex indispositione
naturali, sicut patet in amentibus. Et talis stultitia non est
peccatum. Alio modo, inquantum immergit homo sensum suum rebus
terrenis, ex quo redditur eius sensus ineptus ad percipiendum divina,
secundum illud I ad Cor. II, animalis homo non percipit ea quae
sunt spiritus Dei, sicut etiam homini habenti gustum infectum malo
humore non sapiunt dulcia. Et talis stultitia est peccatum.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod quamvis stultitiam nullus velit, vult tamen
ea ad quae consequitur esse stultum, scilicet abstrahere sensum suum a
spiritualibus et immergere terrenis. Et idem etiam contingit in aliis
peccatis. Nam luxuriosus vult delectationem sine qua non est
peccatum, quamvis non simpliciter velit peccatum, vellet enim frui
delectatione sine peccato.
Ad tertium dicendum quod stultitia opponitur praeceptis quae dantur de
contemplatione veritatis; de quibus supra habitum est cum de scientia
et intellectu ageretur.
|
|