|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod stultitia non sit filia
luxuriae. Gregorius enim, XXXI Moral., enumerat luxuriae
filias; inter quas tamen non continetur stultitia. Ergo stultitia non
procedit ex luxuria.
2. Praeterea, apostolus dicit, I ad Cor. III, sapientia
huius mundi stultitia est apud Deum. Sed sicut Gregorius dicit, X
Moral., sapientia mundi est cor machinationibus tegere, quod
pertinet ad duplicitatem. Ergo stultitia est magis filia duplicitatis
quam luxuriae.
3. Praeterea, ex ira aliqui praecipue vertuntur in furorem et
insaniam, quae pertinent ad stultitiam. Ergo stultitia magis oritur
ex ira quam ex luxuria.
Sed contra est quod dicitur Prov. VII, statim eam sequitur,
scilicet meretricem, ignorans quod ad vincula stultus trahatur.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, stultitia, secundum
quod est peccatum, provenit ex hoc quod sensus spiritualis hebetatus
est, ut non sit aptus ad spiritualia diiudicanda. Maxime autem sensus
hominis immergitur ad terrena per luxuriam, quae est circa maximas
delectationes, quibus anima maxime absorbetur. Et ideo stultitia quae
est peccatum maxime nascitur ex luxuria.
Ad primum ergo dicendum quod ad stultitiam pertinet quod homo habeat
fastidium de Deo et de donis ipsius. Unde Gregorius duo numerat
inter filias luxuriae quae pertinent ad stultitiam, scilicet odium Dei
et desperationem futuri saeculi, quasi dividens stultitiam in duas
partes.
Ad secundum dicendum quod verbum illud apostoli non est intelligendum
causaliter, sed essentialiter, quia scilicet ipsa sapientia mundi est
stultitia apud Deum. Unde non oportet quod quaecumque pertinent ad
sapientiam mundi sint causa huius stultitiae.
Ad tertium dicendum quod ira, ut supra dictum est, sua acuitate
maxime immutat corporis naturam. Unde maxime causat stultitiam quae
provenit ex impedimento corporali. Sed stultitia quae provenit ex
impedimento spirituali, scilicet ex immersione mentis ad terrena,
maxime provenit ex luxuria, ut dictum est.
|
|