|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod sollicitudo non pertineat
ad prudentiam. Sollicitudo enim inquietudinem quandam importat, dicit
enim Isidorus, in libro Etymol., quod sollicitus dicitur qui est
inquietus. Sed motio maxime pertinet ad vim appetitivam. Ergo et
sollicitudo. Sed prudentia non est in vi appetitiva, sed in ratione,
ut supra habitum est. Ergo sollicitudo non pertinet ad prudentiam.
2. Praeterea, sollicitudini videtur opponi certitudo veritatis,
unde dicitur I Reg. IX quod Samuel dixit ad Saul, de asinis quas
nudiustertius perdidisti ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Sed
certitudo veritatis pertinet ad prudentiam, cum sit virtus
intellectualis. Ergo sollicitudo opponitur prudentiae, magis quam ad
eam pertineat.
3. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod ad
magnanimum pertinet pigrum esse et otiosum. Pigritiae autem opponitur
sollicitudo. Cum ergo prudentia non opponatur magnanimitati, quia
bonum non est bono contrarium, ut dicitur in Praedic.; videtur quod
sollicitudo non pertineat ad prudentiam.
Sed contra est quod dicitur I Pet. IV, estote prudentes, et
vigilate in orationibus. Sed vigilantia est idem sollicitudini. Ergo
sollicitudo pertinet ad prudentiam.
Respondeo dicendum quod, sicut dicit Isidorus, in libro Etymol.,
sollicitus dicitur quasi solers citus, inquantum scilicet aliquis ex
quadam solertia animi velox est ad prosequendum ea quae sunt agenda.
Hoc autem pertinet ad prudentiam, cuius praecipuus actus est circa
agenda praecipere de praeconsiliatis et iudicatis. Unde philosophus
dicit, in VI Ethic., quod oportet operari quidem velociter
consiliata, consiliari autem tarde. Et inde est quod sollicitudo
proprie ad prudentiam pertinet. Et propter hoc Augustinus dicit, in
libro de moribus Eccles., quod prudentiae sunt excubiae atque
diligentissima vigilantia ne, subrepente paulatim mala suasione,
fallamur.
Ad primum ergo dicendum quod motus pertinet quidem ad vim appetitivam
sicut ad principium movens, tamen secundum directionem et praeceptum
rationis, in quo consistit ratio sollicitudinis.
Ad secundum dicendum quod, secundum philosophum, in I Ethic.,
certitudo non est similiter quaerenda in omnibus, sed in unaquaque
materia secundum proprium modum. Quia vero materiae prudentiae sunt
singularia contingentia, circa quae sunt operationes humanae, non
potest certitudo prudentiae tanta esse quod omnino sollicitudo
tollatur.
Ad tertium dicendum quod magnanimus dicitur esse piger et otiosus, non
quia de nullo sit sollicitus, sed quia non est superflue sollicitus de
multis, sed confidit in his de quibus confidendum est, et circa illa
non superflue sollicitatur. Superfluitas enim timoris et diffidentiae
facit superfluitatem sollicitudinis, quia timor facit consiliativos,
ut supra dictum est cum de passione timoris ageretur.
|
|