|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod prudentia non se
extendat ad regimen multitudinis, sed solum ad regimen sui ipsius.
Dicit enim philosophus, in V Ethic., quod virtus relata ad bonum
commune est iustitia. Sed prudentia differt a iustitia. Ergo
prudentia non refertur ad bonum commune.
2. Praeterea, ille videtur esse prudens qui sibi ipsi bonum quaerit
et operatur. Sed frequenter illi qui quaerunt bona communia negligunt
sua. Ergo non sunt prudentes.
3. Praeterea, prudentia dividitur contra temperantiam et
fortitudinem. Sed temperantia et fortitudo videntur dici solum per
comparationem ad bonum proprium. Ergo etiam et prudentia.
Sed contra est quod dominus dicit, Matth. XXIV, quis, putas,
est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam
suam?
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VI Ethic.,
quidam posuerunt quod prudentia non se extendit ad bonum commune, sed
solum ad bonum proprium. Et hoc ideo quia existimabant quod non
oportet hominem quaerere nisi bonum proprium. Sed haec aestimatio
repugnat caritati, quae non quaerit quae sua sunt, ut dicitur I ad
Cor. XIII. Unde et apostolus de seipso dicit, I ad Cor. X,
non quaerens quod mihi utile sit, sed quod multis, ut salvi fiant.
Repugnat etiam rationi rectae, quae hoc iudicat, quod bonum commune
sit melius quam bonum unius. Quia igitur ad prudentiam pertinet recte
consiliari, iudicare et praecipere de his per quae pervenitur ad
debitum finem, manifestum est quod prudentia non solum se habet ad
bonum privatum unius hominis, sed etiam ad bonum commune multitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus ibi loquitur de virtute
morali. Sicut autem omnis virtus moralis relata ad bonum commune
dicitur legalis iustitia, ita prudentia relata ad bonum commune vocatur
politica, ut sic se habeat politica ad iustitiam legalem, sicut se
habet prudentia simpliciter dicta ad virtutem moralem.
Ad secundum dicendum quod ille qui quaerit bonum commune multitudinis
ex consequenti etiam quaerit bonum suum, propter duo. Primo quidem,
quia bonum proprium non potest esse sine bono communi vel familiae vel
civitatis aut regni. Unde et maximus Valerius dicit de antiquis
Romanis quod malebant esse pauperes in divite imperio quam divites in
paupere imperio. Secundo quia, cum homo sit pars domus et civitatis,
oportet quod homo consideret quid sit sibi bonum ex hoc quod est prudens
circa bonum multitudinis, bona enim dispositio partis accipitur
secundum habitudinem ad totum; quia ut Augustinus dicit, in libro
Confess., turpis est omnis pars suo toti non congruens.
Ad tertium dicendum quod etiam temperantia et fortitudo possunt referri
ad bonum commune, unde de actibus earum dantur praecepta legis, ut
dicitur in V Ethic. Magis tamen prudentia et iustitia, quae
pertinent ad partem rationalem, ad quam directe pertinent communia,
sicut ad partem sensitivam pertinent singularia.
|
|