|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod prudentia quae est
respectu boni proprii sit eadem specie cum ea quae se extendit ad bonum
commune. Dicit enim philosophus, in VI Ethic., quod politica et
prudentia idem habitus est, esse autem non idem ipsis.
2. Praeterea, philosophus dicit, in III Polit., quod eadem
est virtus boni viri et boni principis. Sed politica maxime est in
principe, in quo est sicut architectonica. Cum ergo prudentia sit
virtus boni viri, videtur quod sit idem habitus prudentia et politica.
3. Praeterea, ea quorum unum ordinatur ad aliud non diversificant
speciem aut substantiam habitus. Sed bonum proprium, quod pertinet ad
prudentiam simpliciter dictam, ordinatur ad bonum commune, quod
pertinet ad politicam. Ergo politica et prudentia neque differunt
specie, neque secundum habitus substantiam.
Sed contra est quod diversae scientiae sunt politica, quae ordinatur
ad bonum commune civitatis; et oeconomica, quae est de his quae
pertinent ad bonum commune domus vel familiae; et monastica, quae est
de his quae pertinent ad bonum unius personae. Ergo pari ratione et
prudentiae sunt species diversae secundum hanc diversitatem materiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, species habituum
diversificantur secundum diversitatem obiecti quae attenditur penes
rationem formalem ipsius. Ratio autem formalis omnium quae sunt ad
finem attenditur ex parte finis; sicut ex supradictis patet. Et ideo
necesse est quod ex relatione ad diversos fines diversificentur species
habitus. Diversi autem fines sunt bonum proprium unius, et bonum
familiae, et bonum civitatis et regni. Unde necesse est quod et
prudentiae differant specie secundum differentiam horum finium, ut
scilicet una sit prudentia simpliciter dicta, quae ordinatur ad bonum
proprium; alia autem oeconomica, quae ordinatur ad bonum commune domus
vel familiae; et tertia politica, quae ordinatur ad bonum commune
civitatis vel regni.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus non intendit dicere quod
politica sit idem secundum substantiam habitus cuilibet prudentiae, sed
prudentiae quae ordinatur ad bonum commune. Quae quidem prudentia
dicitur secundum communem rationem prudentiae, prout scilicet est
quaedam recta ratio agibilium, dicitur autem politica secundum ordinem
ad bonum commune.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, ad bonum
virum pertinet posse bene principari et bene subiici. Et ideo in
virtute boni viri includitur etiam virtus principis. Sed virtus
principis et subditi differt specie, sicut etiam virtus viri et
mulieris, ut ibidem dicitur.
Ad tertium dicendum quod etiam diversi fines quorum unus ordinatur ad
alium diversificant speciem habitus, sicut equestris et militaris et
civilis differunt specie, licet finis unius ordinetur ad finem
alterius. Et similiter, licet bonum unius ordinetur ad bonum
multitudinis, tamen hoc non impedit quin talis diversitas faciat
habitus differre specie. Sed ex hoc sequitur quod habitus qui
ordinatur ad finem ultimum sit principalior, et imperet aliis
habitibus.
|
|