|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit in
subditis, sed solum in principibus. Dicit enim philosophus, in
III Polit., quod prudentia sola est propria virtus principis,
aliae autem virtutes sunt communes subditorum et principum. Subditi
autem non est virtus prudentia, sed opinio vera.
2. Praeterea, in I Polit. dicitur quod servus omnino non habet
quid consiliativum. Sed prudentia facit bene consiliativos; ut
dicitur in VI Ethic. Ergo prudentia non competit servis, seu
subditis.
3. Praeterea, prudentia est praeceptiva, ut supra dictum est. Sed
praecipere non pertinet ad servos vel subditos, sed solum ad
principes. Ergo prudentia non est in subditis, sed solum in
principibus.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod
prudentiae politicae sunt duae species, una quae est legum positiva,
quae pertinet ad principes; alia quae retinet commune nomen politicae,
quae est circa singularia. Huiusmodi autem singularia peragere
pertinet etiam ad subditos. Ergo prudentia non solum est principum,
sed etiam subditorum.
Respondeo dicendum quod prudentia in ratione est. Regere autem et
gubernare proprie rationis est. Et ideo unusquisque inquantum
participat de regimine et gubernatione, intantum convenit sibi habere
rationem et prudentiam. Manifestum est autem quod subditi inquantum
est subditus, et servi inquantum est servus, non est regere et
gubernare, sed magis regi et gubernari. Et ideo prudentia non est
virtus servi inquantum est servus, nec subditi inquantum est subditus.
Sed quia quilibet homo, inquantum est rationalis, participat aliquid
de regimine secundum arbitrium rationis, intantum convenit ei
prudentiam habere. Unde manifestum est quod prudentia quidem in
principe est ad modum artis architectonicae, ut dicitur in VI
Ethic., in subditis autem ad modum artis manu operantis.
Ad primum ergo dicendum quod verbum philosophi est intelligendum per se
loquendo, quia scilicet virtus prudentiae non est virtus subditi
inquantum huiusmodi.
Ad secundum dicendum quod servus non habet consiliativum inquantum est
servus, sic enim est instrumentum domini. Est tamen consiliativus
inquantum est animal rationale.
Ad tertium dicendum quod per prudentiam homo non solum praecipit
aliis, sed etiam sibi ipsi, prout scilicet ratio dicitur praecipere
inferioribus viribus.
|
|