|
1. Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod prudentia possit
esse in peccatoribus. Dicit enim dominus, Luc. XVI, filii huius
saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Sed filii
huius saeculi sunt peccatores. Ergo in peccatoribus potest esse
prudentia.
2. Praeterea, fides est nobilior virtus quam prudentia. Sed fides
potest esse in peccatoribus. Ergo et prudentia.
3. Praeterea, prudentis hoc opus maxime dicimus, bene consiliari;
ut dicitur in VI Ethic. Sed multi peccatores sunt boni consilii.
Ergo multi peccatores habent prudentiam.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., impossibile
prudentem esse non entem bonum. Sed nullus peccator est bonus. Ergo
nullus peccator est prudens.
Respondeo dicendum quod prudentia dicitur tripliciter. Est enim
quaedam prudentia falsa, vel per similitudinem dicta. Cum enim
prudens sit qui bene disponit ea quae sunt agenda propter aliquem bonum
finem, ille qui propter malum finem aliqua disponit congruentia illi
fini habet falsam prudentiam, inquantum illud quod accipit pro fine non
est vere bonum, sed secundum similitudinem, sicut dicitur aliquis
bonus latro. Hoc enim modo potest secundum similitudinem dici prudens
latro qui convenientes vias adinvenit ad latrocinandum. Et huiusmodi
est prudentia de qua apostolus dicit, ad Rom. VIII, prudentia
carnis mors est, quae scilicet finem ultimum constituit in delectatione
carnis. Secunda autem prudentia est quidem vera, quia adinvenit vias
accommodatas ad finem vere bonum; sed est imperfecta, duplici
ratione. Uno modo, quia illud bonum quod accipit pro fine non est
communis finis totius humanae vitae, sed alicuius specialis negotii,
puta cum aliquis adinvenit vias accommodatas ad negotiandum vel ad
navigandum, dicitur prudens negotiator vel nauta. Alio modo, quia
deficit in principali actu prudentiae, puta cum aliquis bene
consiliatur et recte iudicat etiam de his quae pertinent ad totam
vitam, sed non efficaciter praecipit. Tertia autem prudentia est et
vera et perfecta, quae ad bonum finem totius vitae recte consiliatur,
iudicat et praecipit. Et haec sola dicitur prudentia simpliciter.
Quae in peccatoribus esse non potest. Prima autem prudentia est in
solis peccatoribus. Prudentia autem imperfecta est communis bonis et
malis, maxime illa quae est imperfecta propter finem particularem.
Nam illa quae est imperfecta propter defectum principalis actus etiam
non est nisi in malis.
Ad primum ergo dicendum quod illud verbum domini intelligitur de prima
prudentia. Unde non dicitur simpliciter quod sint prudentes; sed quod
sint prudentes in generatione sua.
Ad secundum dicendum quod fides in sui ratione non importat aliquam
conformitatem ad appetitum rectorum operum, sed ratio fidei consistit
in sola cognitione. Sed prudentia importat ordinem ad appetitum
rectum. Tum quia principia prudentiae sunt fines operabilium, de
quibus aliquis habet rectam aestimationem per habitus virtutum
moralium, quae faciunt appetitum rectum, unde prudentia non potest
esse sine virtutibus moralibus, ut supra ostensum est. Tum etiam quia
prudentia est praeceptiva rectorum operum, quod non contingit nisi
existente appetitu recto. Unde fides licet sit nobilior quam prudentia
propter obiectum, tamen prudentia secundum sui rationem magis repugnat
peccato, quod procedit ex perversitate appetitus.
Ad tertium dicendum quod peccatores possunt quidem esse bene
consiliativi ad aliquem finem malum, vel ad aliquod particulare bonum,
ad finem autem bonum totius vitae non sunt bene consiliativi perfecte,
quia consilium ad effectum non perducunt. Unde non est in eis
prudentia, quae se habet solum ad bonum, sed sicut philosophus dicit,
in VI Ethic., est in talibus deinotica idest naturalis industria,
quae se habet ad bonum et ad malum; vel astutia, quae se habet solum
ad malum, quam supra diximus falsam prudentiam vel prudentiam carnis.
|
|