|
1. Ad decimumquartum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit
in omnibus habentibus gratiam. Ad prudentiam enim requiritur industria
quaedam, per quam sciant bene providere quae agenda sunt. Sed multi
habentes gratiam carent tali industria. Ergo non omnes habentes
gratiam habent prudentiam.
2. Praeterea, prudens dicitur qui est bene consiliativus, ut dictum
est. Sed multi habent gratiam qui non sunt bene consiliativi, sed
necesse habent regi consilio alieno. Ergo non omnes habentes gratiam
habent prudentiam.
3. Praeterea, philosophus dicit, in III Topic., quod iuvenes
non constat esse prudentes. Sed multi iuvenes habent gratiam. Ergo
prudentia non invenitur in omnibus gratiam habentibus.
Sed contra est quod nullus habet gratiam nisi sit virtuosus. Sed
nullus potest esse virtuosus nisi habeat prudentiam, dicit enim
Gregorius, in II Moral., quod ceterae virtutes, nisi ea quae
appetunt prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt. Ergo omnes
habentes gratiam habent prudentiam.
Respondeo dicendum quod necesse est virtutes esse connexas, ita ut qui
unam habet omnes habeat, ut supra ostensum est. Quicumque autem habet
gratiam habet caritatem. Unde necesse est quod habeat omnes alias
virtutes. Et ita, cum prudentia sit virtus, ut ostensum est,
necesse est quod habeat prudentiam.
Ad primum ergo dicendum quod duplex est industria. Una quidem quae
est sufficiens ad ea quae sunt de necessitate salutis. Et talis
industria datur omnibus habentibus gratiam, quos unctio docet de
omnibus, ut dicitur I Ioan. II. Est autem alia industria
plenior, per quam aliquis sibi et aliis potest providere, non solum de
his quae sunt necessaria ad salutem sed etiam de quibuscumque
pertinentibus ad humanam vitam. Et talis industria non est in omnibus
habentibus gratiam.
Ad secundum dicendum quod illi qui indigent regi consilio alieno saltem
in hoc sibi ipsis consulere sciunt, si gratiam habent, ut aliorum
requirant consilia, et discernant consilia bona a malis.
Ad tertium dicendum quod prudentia acquisita causatur ex exercitio
actuum, unde indiget ad sui generationem experimento et tempore, ut
dicitur in II Ethic. Unde non potest esse in iuvenibus nec secundum
habitum nec secundum actum. Sed prudentia gratuita causatur ex
infusione divina. Unde in pueris baptizatis nondum habentibus usum
rationis est prudentia secundum habitum, sed non secundum actum, sicut
et in amentibus. In his autem qui iam habent usum rationis est etiam
secundum actum quantum ad ea quae sunt de necessitate salutis, sed per
exercitium meretur augmentum quousque perficiatur, sicut et ceterae
virtutes. Unde et apostolus dicit, ad Heb. V, quod perfectorum
est solidus cibus, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad
discretionem boni et mali.
|
|