|
1. Ad decimumquintum sic proceditur. Videtur quod prudentia insit
nobis a natura. Dicit enim philosophus, in VI Ethic., quod ea
quae pertinent ad prudentiam naturalia videntur esse, scilicet
synesis, gnome et huiusmodi, non autem ea quae pertinent ad sapientiam
speculativam. Sed eorum quae sunt unius generis eadem est originis
ratio. Ergo etiam prudentia inest nobis a natura.
2. Praeterea, aetatum variatio est secundum naturam. Sed prudentia
consequitur aetates, secundum illud Iob XII, in antiquis est
sapientia, et in multo tempore prudentia. Ergo prudentia est
naturalis.
3. Praeterea, prudentia magis convenit naturae humanae quam naturae
brutorum animalium. Sed bruta animalia habent quasdam naturales
prudentias; ut patet per philosophum, in VIII de historiis
Animal. Ergo prudentia est naturalis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus
intellectualis plurimum ex doctrina habet et generationem et augmentum,
ideo experimento indiget et tempore. Sed prudentia est virtus
intellectualis, ut supra habitum est. Ergo prudentia non inest nobis
a natura, sed ex doctrina et experimento.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praemissis patet, prudentia
includit cognitionem et universalium et singularium operabilium, ad
quae prudens universalia principia applicat. Quantum igitur ad
universalem cognitionem, eadem ratio est de prudentia et de scientia
speculativa. Quia utriusque prima principia universalia sunt
naturaliter nota, ut ex supradictis patet, nisi quod principia
communia prudentiae sunt magis connaturalia homini; ut enim philosophus
dicit, in X Ethic., vita quae est secundum speculationem est melior
quam quae est secundum hominem. Sed alia principia universalia
posteriora, sive sint rationis speculativae sive practicae, non
habentur per naturam, sed per inventionem secundum viam experimenti,
vel per disciplinam. Quantum autem ad particularem cognitionem eorum
circa quae operatio consistit est iterum distinguendum. Quia operatio
consistit circa aliquid vel sicut circa finem; vel sicut circa ea quae
sunt ad finem. Fines autem recti humanae vitae sunt determinati. Et
ideo potest esse naturalis inclinatio respectu horum finium, sicut
supra dictum est quod quidam habent ex naturali dispositione quasdam
virtutes quibus inclinantur ad rectos fines, et per consequens etiam
habent naturaliter rectum iudicium de huiusmodi finibus. Sed ea quae
sunt ad finem in rebus humanis non sunt determinata, sed multipliciter
diversificantur secundum diversitatem personarum et negotiorum. Unde
quia inclinatio naturae semper est ad aliquid determinatum, talis
cognitio non potest homini inesse naturaliter, licet ex naturali
dispositione unus sit aptior ad huiusmodi discernenda quam alius; sicut
etiam accidit circa conclusiones speculativarum scientiarum. Quia
igitur prudentia non est circa fines, sed circa ea quae sunt ad finem,
ut supra habitum est; ideo prudentia non est naturalis.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus ibi loquitur de pertinentibus
ad prudentiam secundum quod ordinantur ad fines, unde supra praemiserat
quod principia sunt eius quod est cuius gratia, idest finis. Et
propter hoc non facit mentionem de eubulia, quae est consiliativa eorum
quae sunt ad finem.
Ad secundum dicendum quod prudentia magis est in senibus non solum
propter naturalem dispositionem, quietatis motibus passionum
sensibilium, sed etiam propter experientiam longi temporis.
Ad tertium dicendum quod in brutis animalibus sunt determinatae viae
perveniendi ad finem, unde videmus quod omnia animalia eiusdem speciei
similiter operantur. Sed hoc non potest esse in homine, propter
rationem eius, quae, cum sit cognoscitiva universalium, ad infinita
singularia se extendit.
|
|