|
1. Ad decimumsextum sic proceditur. Videtur quod prudentia possit
amitti per oblivionem. Scientia enim, cum sit necessariorum, est
certior quam prudentia, quae est contingentium operabilium. Sed
scientia amittitur per oblivionem. Ergo multo magis prudentia.
2. Praeterea, sicut philosophus dicit, in II Ethic., virtus ex
eisdem generatur et corrumpitur contrario modo factis. Sed ad
generationem prudentiae necessarium est experimentum, quod fit ex
multis memoriis, ut dicitur in principio Metaphys. Ergo, cum
oblivio memoriae opponatur, videtur quod prudentia per oblivionem
possit amitti.
3. Praeterea, prudentia non est sine cognitione universalium. Sed
universalium cognitio potest per oblivionem amitti. Ergo et
prudentia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod oblivio
est artis, et non prudentiae.
Respondeo dicendum quod oblivio respicit cognitionem tantum. Et ideo
per oblivionem potest aliquis artem totaliter perdere, et similiter
scientiam, quae in ratione consistunt. Sed prudentia non consistit in
sola cognitione, sed etiam in appetitu, quia ut dictum est,
principalis eius actus est praecipere, quod est applicare cognitionem
habitam ad appetendum et operandum. Et ideo prudentia non directe
tollitur per oblivionem, sed magis corrumpitur per passiones, dicit
enim philosophus, in VI Ethic., quod delectabile et triste
pervertit existimationem prudentiae. Unde Dan. XIII dicitur,
species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum; et Exod.
XXIII dicitur, ne accipias munera, quae excaecant etiam
prudentes. Oblivio tamen potest impedire prudentiam, inquantum
procedit ad praecipiendum ex aliqua cognitione, quae per oblivionem
tolli potest.
Ad primum ergo dicendum quod scientia est in sola ratione. Unde de ea
est alia ratio, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod experimentum prudentiae non acquiritur ex
sola memoria, sed ex exercitio recte praecipiendi.
Ad tertium dicendum quod prudentia principaliter consistit non in
cognitione universalium, sed in applicatione ad opera, ut dictum est.
Et ideo oblivio universalis cognitionis non corrumpit id quod est
principale in prudentia, sed aliquid impedimentum ei affert, ut dictum
est.
|
|