|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit in vi
cognoscitiva, sed in appetitiva. Dicit enim Augustinus, in libro de
moribus Eccle., prudentia est amor ea quibus adiuvatur ab eis quibus
impeditur sagaciter eligens. Sed amor non est in cognoscitiva, sed in
appetitiva. Ergo prudentia est in vi appetitiva.
2. Praeterea, sicut ex praedicta definitione apparet, ad prudentiam
pertinet eligere sagaciter. Sed electio est actus appetitivae
virtutis, ut supra habitum est. Ergo prudentia non est in vi
cognoscitiva, sed in appetitiva.
3. Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod in arte
quidem volens peccans eligibilior est, circa prudentiam autem, minus,
quemadmodum et circa virtutes. Sed virtutes morales, de quibus ibi
loquitur, sunt in parte appetitiva, ars autem in ratione. Ergo
prudentia magis est in parte appetitiva quam in ratione.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro octoginta trium
quaest., prudentia est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum.
Respondeo dicendum quod, sicut Isidorus dicit, in libro Etymol.,
prudens dicitur quasi porro videns, perspicax enim est, et incertorum
videt casus. Visio autem non est virtutis appetitivae, sed
cognoscitivae. Unde manifestum est quod prudentia directe pertinet ad
vim cognoscitivam. Non autem ad vim sensitivam, quia per eam
cognoscuntur solum ea quae praesto sunt et sensibus offeruntur.
Cognoscere autem futura ex praesentibus vel praeteritis, quod pertinet
ad prudentiam, proprie rationis est, quia hoc per quandam collationem
agitur. Unde relinquitur quod prudentia proprie sit in ratione.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, voluntas movet
omnes potentias ad suos actus. Primus autem actus appetitivae virtutis
est amor, ut supra dictum est. Sic igitur prudentia dicitur esse amor
non quidem essentialiter, sed inquantum amor movet ad actum
prudentiae. Unde et postea subdit Augustinus quod prudentia est amor
bene discernens ea quibus adiuvetur ad tendendum in Deum ab his quibus
impediri potest. Dicitur autem amor discernere, inquantum movet
rationem ad discernendum.
Ad secundum dicendum quod prudens considerat ea quae sunt procul
inquantum ordinantur ad adiuvandum vel impediendum ea quae sunt
praesentialiter agenda. Unde patet quod ea quae considerat prudentia
ordinantur ad alia sicut ad finem. Eorum autem quae sunt ad finem est
consilium in ratione et electio in appetitu. Quorum duorum consilium
magis proprie pertinet ad prudentiam, dicit enim philosophus, in VI
Ethic., quod prudens est bene consiliativus. Sed quia electio
praesupponit consilium, est enim appetitus praeconsiliati, ut dicitur
in III Ethic.; ideo etiam eligere potest attribui prudentiae
consequenter, inquantum scilicet electionem per consilium dirigit.
Ad tertium dicendum quod laus prudentiae non consistit in sola
consideratione, sed in applicatione ad opus, quod est finis practicae
rationis. Et ideo si in hoc defectus accidat, maxime est contrarium
prudentiae, quia sicut finis est potissimus in unoquoque, ita et
defectus qui est circa finem est pessimus. Unde ibidem philosophus
subdit quod prudentia non est solum cum ratione, sicut ars, habet
enim, ut dictum est, applicationem ad opus, quod fit per voluntatem.
|
|