|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod prudentia non solum
pertineat ad rationem practicam, sed etiam ad speculativam. Dicitur
enim Prov. X, sapientia est viro prudentia. Sed sapientia
principalius consistit in contemplatione. Ergo et prudentia.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, in I de officiis, prudentia in
veri investigatione versatur, et scientiae plenioris infundit
cupiditatem. Sed hoc pertinet ad rationem speculativam. Ergo
prudentia consistit etiam in ratione speculativa.
3. Praeterea, in eadem parte animae ponitur a philosopho ars et
prudentia; ut patet in VI Ethic. Sed ars non solum invenitur
practica, sed etiam speculativa, ut patet in artibus liberalibus.
Ergo etiam prudentia invenitur et practica et speculativa.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod
prudentia est recta ratio agibilium. Sed hoc non pertinet nisi ad
rationem practicam. Ergo prudentia non est nisi in ratione practica.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VI Ethic.,
prudentis est bene posse consiliari. Consilium autem est de his quae
sunt per nos agenda in ordine ad finem aliquem. Ratio autem eorum quae
sunt agenda propter finem est ratio practica. Unde manifestum est quod
prudentia non consistit nisi in ratione practica.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, sapientia
considerat causam altissimam simpliciter. Unde consideratio causae
altissimae in quolibet genere pertinet ad sapientiam in illo genere.
In genere autem humanorum actuum causa altissima est finis communis
toti vitae humanae. Et hunc finem intendit prudentia, dicit enim
philosophus, in VI Ethic., quod sicut ille qui ratiocinatur bene
ad aliquem finem particularem, puta ad victoriam, dicitur esse prudens
non simpliciter, sed in hoc genere, scilicet in rebus bellicis; ita
ille qui bene ratiocinatur ad totum bene vivere dicitur prudens
simpliciter. Unde manifestum est quod prudentia est sapientia in rebus
humanis, non autem sapientia simpliciter, quia non est circa causam
altissimam simpliciter; est enim circa bonum humanum, homo autem non
est optimum eorum quae sunt. Et ideo signanter dicitur quod prudentia
est sapientia viro, non autem sapientia simpliciter.
Ad secundum dicendum quod Ambrosius et etiam Tullius nomen prudentiae
largius sumunt pro qualibet cognitione humana tam speculativa quam
practica. Quamvis dici possit quod ipse actus speculativae rationis,
secundum quod est voluntarius, cadit sub electione et consilio quantum
ad suum exercitium, et per consequens cadit sub ordinatione
prudentiae. Sed quantum ad suam speciem, prout comparatur ad
obiectum, quod est verum necessarium, non cadit sub consilio nec sub
prudentia.
Ad tertium dicendum quod omnis applicatio rationis rectae ad aliquid
factibile pertinet ad artem. Sed ad prudentiam non pertinet nisi
applicatio rationis rectae ad ea de quibus est consilium. Et huiusmodi
sunt in quibus non sunt viae determinatae perveniendi ad finem; ut
dicitur in III Ethic. Quia igitur ratio speculativa quaedam
facit, puta syllogismum, propositionem et alia huiusmodi, in quibus
proceditur secundum certas et determinatas vias; inde est quod respectu
horum potest salvari ratio artis, non autem ratio prudentiae. Et ideo
invenitur aliqua ars speculativa, non autem aliqua prudentia.
|
|