|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit
cognoscitiva singularium. Prudentia enim est in ratione, ut dictum
est. Sed ratio est universalium, ut dicitur in I Physic. Ergo
prudentia non est cognoscitiva nisi universalium.
2. Praeterea, singularia sunt infinita. Sed infinita non possunt
comprehendi a ratione. Ergo prudentia, quae est ratio recta, non est
singularium.
3. Praeterea, particularia per sensum cognoscuntur. Sed prudentia
non est in sensu, multi enim habentes sensus exteriores perspicaces non
sunt prudentes. Ergo prudentia non est singularium.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod
prudentia non est universalium solum, sed oportet et singularia
cognoscere.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad prudentiam
pertinet non solum consideratio rationis, sed etiam applicatio ad
opus, quae est finis practicae rationis. Nullus autem potest
convenienter aliquid alteri applicare nisi utrumque cognoscat, scilicet
et id quod applicandum est et id cui applicandum est. Operationes
autem sunt in singularibus. Et ideo necesse est quod prudens et
cognoscat universalia principia rationis, et cognoscat singularia,
circa quae sunt operationes.
Ad primum ergo dicendum quod ratio primo quidem et principaliter est
universalium, potest tamen universales rationes ad particularia
applicare (unde syllogismorum conclusiones non solum sunt universales,
sed etiam particulares); quia intellectus per quandam reflexionem se
ad materiam extendit, ut dicitur in III de anima.
Ad secundum dicendum quod quia infinitas singularium non potest ratione
humana comprehendi, inde est quod sunt incertae providentiae nostrae,
ut dicitur Sap. IX. Tamen per experientiam singularia infinita
reducuntur ad aliqua finita quae ut in pluribus accidunt, quorum
cognitio sufficit ad prudentiam humanam.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in VI Ethic.,
prudentia non consistit in sensu exteriori, quo cognoscimus sensibilia
propria, sed in sensu interiori, qui perficitur per memoriam et
experimentum ad prompte iudicandum de particularibus expertis. Non
tamen ita quod prudentia sit in sensu interiori sicut in subiecto
principali, sed principaliter quidem est in ratione, per quandam autem
applicationem pertingit ad huiusmodi sensum.
|
|