|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit
virtus. Dicit enim Augustinus, in I de Lib. Arb., quod
prudentia est appetendarum et vitandarum rerum scientia. Sed scientia
contra virtutem dividitur; ut patet in praedicamentis. Ergo prudentia
non est virtus.
2. Praeterea, virtutis non est virtus. Sed artis est virtus; ut
philosophus dicit, in VI Ethic. Ergo ars non est virtus. Sed in
arte est prudentia, dicitur enim II Paral. II de Hiram quod
sciebat caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in
opere necessarium est. Ergo prudentia non est virtus.
3. Praeterea, nulla virtus potest esse immoderata. Sed prudentia
est immoderata, alioquin frustra diceretur in Prov. XXIII,
prudentiae tuae pone modum. Ergo prudentia non est virtus.
Sed contra est quod Gregorius, in II Moral., prudentiam,
temperantiam, fortitudinem et iustitiam dicit esse quatuor virtutes.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est cum de virtutibus in
communi ageretur, virtus est quae bonum facit habentem et opus eius
bonum reddit. Bonum autem potest dici dupliciter, uno modo,
materialiter, pro eo quod est bonum; alio modo, formaliter, secundum
rationem boni. Bonum autem, inquantum huiusmodi, est obiectum
appetitivae virtutis. Et ideo si qui habitus sunt qui faciant rectam
considerationem rationis non habito respectu ad rectitudinem appetitus,
minus habent de ratione virtutis, tanquam ordinantes ad bonum
materialiter, idest ad id quod est bonum non sub ratione boni, plus
autem habent de ratione virtutis habitus illi qui respiciunt
rectitudinem appetitus, quia respiciunt bonum non solum materialiter,
sed etiam formaliter, idest id quod est bonum sub ratione boni. Ad
prudentiam autem pertinet, sicut dictum est, applicatio rectae
rationis ad opus, quod non fit sine appetitu recto. Et ideo prudentia
non solum habet rationem virtutis quam habent aliae virtutes
intellectuales; sed etiam habet rationem virtutis quam habent virtutes
morales, quibus etiam connumeratur.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ibi large accepit scientiam
pro qualibet recta ratione.
Ad secundum dicendum quod philosophus dicit artis esse virtutem, quia
non importat rectitudinem appetitus, et ideo ad hoc quod homo recte
utatur arte, requiritur quod habeat virtutem, quae faciat rectitudinem
appetitus. Prudentia autem non habet locum in his quae sunt artis,
tum quia ars ordinatur ad aliquem particularem finem; tum quia ars
habet determinata media per quae pervenitur ad finem. Dicitur tamen
aliquis prudenter operari in his quae sunt artis per similitudinem
quandam, in quibusdam enim artibus, propter incertitudinem eorum
quibus pervenitur ad finem, necessarium est consilium, sicut in
medicinali et in navigatoria, ut dicitur in III Ethic.
Ad tertium dicendum quod illud dictum sapientis non est sic
intelligendum quasi ipsa prudentia sit moderanda, sed quia secundum
prudentiam est aliis modus imponendus.
|
|