|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod prudentia non sit
specialis virtus. Nulla enim specialis virtus ponitur in communi
definitione virtutis. Sed prudentia ponitur in communi definitione
virtutis, quia in II Ethic. definitur virtus habitus electivus in
medietate existens determinata ratione quoad nos, prout sapiens
determinabit; recta autem ratio intelligitur secundum prudentiam, ut
dicitur in VI Ethic. Ergo prudentia non est specialis virtus.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod virtus
moralis recte facit operari finem, prudentia autem ea quae sunt ad
finem. Sed in qualibet virtute sunt aliqua operanda propter finem.
Ergo prudentia est in qualibet virtute. Non est ergo virtus
specialis.
3. Praeterea, specialis virtus habet speciale obiectum. Sed
prudentia non habet speciale obiectum, est enim recta ratio agibilium,
ut dicitur in VI Ethic.; agibilia autem sunt omnia opera virtutum.
Ergo prudentia non est specialis virtus.
Sed contra est quod condividitur et connumeratur aliis virtutibus,
dicitur enim Sap. VIII. Sobrietatem et prudentiam docet,
iustitiam et virtutem.
Respondeo dicendum quod cum actus et habitus recipiant speciem ex
obiectis, ut ex supradictis patet, necesse est quod habitus cui
respondet speciale obiectum ab aliis distinctum specialis sit habitus,
et si est bonus, est specialis virtus. Speciale autem obiectum
dicitur non secundum materialem considerationem ipsius, sed magis
secundum rationem formalem, ut ex supradictis patet, nam una et eadem
res cadit sub actu diversorum habituum, et etiam diversarum
potentiarum, secundum rationes diversas. Maior autem diversitas
obiecti requiritur ad diversitatem potentiae quam ad diversitatem
habitus, cum plures habitus inveniantur in una potentia, ut supra
dictum est. Diversitas ergo rationis obiecti quae diversificat
potentiam, multo magis diversificat habitum. Sic igitur dicendum est
quod cum prudentia sit in ratione, ut dictum est, diversificatur
quidem ab aliis virtutibus intellectualibus secundum materialem
diversitatem obiectorum. Nam sapientia, scientia et intellectus sunt
circa necessaria; ars autem et prudentia circa contingentia; sed ars
circa factibilia, quae scilicet in exteriori materia constituuntur,
sicut domus, cultellus et huiusmodi; prudentia autem est circa
agibilia, quae scilicet in ipso operante consistunt, ut supra habitum
est. Sed a virtutibus moralibus distinguitur prudentia secundum
formalem rationem potentiarum distinctivam, scilicet intellectivi, in
quo est prudentia; et appetitivi, in quo est virtus moralis. Unde
manifestum est prudentiam esse specialem virtutem ab omnibus aliis
virtutibus distinctam.
Ad primum ergo dicendum quod illa definitio non datur de virtute in
communi, sed de virtute morali. In cuius definitione convenienter
ponitur virtus intellectualis communicans in materia cum ipsa, scilicet
prudentia, quia sicut virtutis moralis subiectum est aliquid
participans ratione, ita virtus moralis habet rationem virtutis
inquantum participat virtutem intellectualem.
Ad secundum dicendum quod ex illa ratione habetur quod prudentia
adiuvet omnes virtutes, et in omnibus operetur. Sed hoc non sufficit
ad ostendendum quod non sit virtus specialis, quia nihil prohibet in
aliquo genere esse aliquam speciem quae aliqualiter operetur in omnibus
speciebus eiusdem generis; sicut sol aliqualiter influit in omnia
corpora.
Ad tertium dicendum quod agibilia sunt quidem materia prudentiae
secundum quod sunt obiectum rationis, scilicet sub ratione veri. Sunt
autem materia moralium virtutum secundum quod sunt obiectum virtutis
appetitivae, scilicet sub ratione boni.
|
|