|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod prudentia praestituat
finem virtutibus moralibus. Cum enim prudentia sit in ratione, virtus
autem moralis in vi appetitiva, videtur quod hoc modo se habeat
prudentia ad virtutem moralem sicut ratio ad vim appetitivam. Sed
ratio praestituit finem potentiae appetitivae. Ergo prudentia
praestituit finem virtutibus moralibus.
2. Praeterea, homo excedit res irrationales secundum rationem, sed
secundum alia cum eis communicat. Sic igitur se habent aliae partes
hominis ad rationem sicut se habent creaturae irrationales ad hominem.
Sed homo est finis creaturarum irrationalium ut dicitur in I
Politic. ergo omnes aliae partes hominis ordinantur ad rationem sicut
ad finem. Sed prudentia est recta ratio agibilium, ut dictum est.
Ergo omnia agibilia ordinantur ad prudentiam sicut ad finem. Ipsa
ergo praestituit finem omnibus virtutibus moralibus.
3. Praeterea, proprium est virtutis vel artis seu potentiae ad quam
pertinet finis ut praecipiat aliis virtutibus seu artibus ad quas
pertinent ea quae sunt ad finem. Sed prudentia disponit de aliis
virtutibus moralibus et praecipit eis. Ergo praestituit eis finem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod virtus
moralis intentionem finis facit rectam, prudentia autem quae ad hanc.
Ergo ad prudentiam non pertinet praestituere finem virtutibus
moralibus, sed solum disponere de his quae sunt ad finem.
Respondeo dicendum quod finis virtutum moralium est bonum humanum bonum
autem humanae animae est secundum rationem esse; ut patet per
Dionysium, IV cap. de Div. Nom. Unde necesse est quod fines
moralium virtutum praeexistant in ratione. Sicut autem in ratione
speculativa sunt quaedam ut naturaliter nota, quorum est intellectus;
et quaedam quae per illa innotescunt, scilicet conclusiones, quarum
est scientia, ita in ratione practica praeexistunt quaedam ut principia
naturaliter nota, et huiusmodi sunt fines virtutum moralium, quia
finis se habet in operabilibus sicut principium in speculativis, ut
supra habitum est; et quaedam sunt in ratione practica ut
conclusiones, et huiusmodi sunt ea quae sunt ad finem, in quae
pervenimus ex ipsis finibus. Et horum est prudentia, applicans
universalia principia ad particulares conclusiones operabilium. Et
ideo ad prudentiam non pertinet praestituere finem virtutibus
moralibus, sed solum disponere de his quae sunt ad finem.
Ad primum ergo dicendum quod virtutibus moralibus praestituit finem
ratio naturalis quae dicitur synderesis, ut in primo habitum est, non
autem prudentia, ratione iam dicta.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod finis non pertinet ad virtutes morales tanquam
ipsae praestituant finem, sed quia tendunt in finem a ratione naturali
praestitutum. Ad quod iuvantur per prudentiam, quae eis viam parat,
disponendo ea quae sunt ad finem. Unde relinquitur quod prudentia sit
nobilior virtutibus moralibus, et moveat eas. Sed synderesis movet
prudentiam, sicut intellectus principiorum scientiam.
|
|