|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ad prudentiam non
pertineat invenire medium in virtutibus moralibus. Consequi enim
medium est finis moralium virtutum. Sed prudentia non praestituit
finem moralibus virtutibus, ut ostensum est. Ergo non invenit in eis
medium.
2. Praeterea, illud quod est per se non videtur causam habere, sed
ipsum esse est sui ipsius causa, quia unumquodque dicitur esse per
causam suam. Sed existere in medio convenit virtuti morali per se,
quasi positum in eius definitione, ut ex dictis patet. Non ergo
prudentia causat medium in virtutibus moralibus.
3. Praeterea, prudentia operatur secundum modum rationis. Sed
virtus moralis tendit ad medium per modum naturae, quia ut Tullius
dicit, in II Rhet., virtus est habitus per modum naturae rationi
consentaneus. Ergo prudentia non praestituit medium virtutibus
moralibus.
Sed contra est quod in supraposita definitione virtutis moralis dicitur
quod est in medietate existens determinata ratione prout sapiens
determinabit.
Respondeo dicendum quod hoc ipsum quod est conformari rationi rectae
est finis proprius cuiuslibet moralis virtutis, temperantia enim hoc
intendit, ne propter concupiscentias homo divertat a ratione; et
similiter fortitudo ne a recto iudicio rationis divertat propter timorem
vel audaciam. Et hic finis praestitutus est homini secundum naturalem
rationem, naturalis enim ratio dictat unicuique ut secundum rationem
operetur. Sed qualiter et per quae homo in operando attingat medium
rationis pertinet ad dispositionem prudentiae. Licet enim attingere
medium sit finis virtutis moralis, tamen per rectam dispositionem eorum
quae sunt ad finem medium invenitur.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod sicut agens naturale facit ut forma sit in
materia, non tamen facit ut formae conveniant ea quae per se ei
insunt; ita etiam prudentia medium constituit in passionibus et
operationibus, non tamen facit quod medium quaerere conveniat virtuti.
Ad tertium dicendum quod virtus moralis per modum naturae intendit
pervenire ad medium. Sed quia medium non eodem modo invenitur in
omnibus, ideo inclinatio naturae, quae semper eodem modo operatur, ad
hoc non sufficit, sed requiritur ratio prudentiae.
|
|