|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod praecipere non sit
principalis actus prudentiae. Praecipere enim pertinet ad bona quae
sunt fienda. Sed Augustinus, XIV de Trin., ponit actum
prudentiae praecavere insidias. Ergo praecipere non est principalis
actus prudentiae.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod prudentis
videtur esse bene consiliari. Sed alius actus videtur esse consiliari
et praecipere, ut ex supradictis patet. Ergo prudentiae principalis
actus non est praecipere.
3. Praeterea, praecipere, vel imperare, videtur pertinere ad
voluntatem, cuius obiectum est finis et quae movet alias potentias
animae. Sed prudentia non est in voluntate, sed in ratione. Ergo
prudentiae actus non est praecipere.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod
prudentia praeceptiva est.
Respondeo dicendum quod prudentia est recta ratio agibilium, ut supra
dictum est. Unde oportet quod ille sit praecipuus actus prudentiae qui
est praecipuus actus rationis agibilium. Cuius quidem sunt tres
actus. Quorum primus est consiliari, quod pertinet ad inventionem,
nam consiliari est quaerere, ut supra habitum est. Secundus actus est
iudicare de inventis, et hic sistit speculativa ratio. Sed practica
ratio, quae ordinatur ad opus, procedit ulterius et est tertius actus
eius praecipere, qui quidem actus consistit in applicatione
consiliatorum et iudicatorum ad operandum. Et quia iste actus est
propinquior fini rationis practicae, inde est quod iste est principalis
actus rationis practicae, et per consequens prudentiae. Et huius
signum est quod perfectio artis consistit in iudicando, non autem in
praecipiendo. Ideo reputatur melior artifex qui volens peccat in
arte, quasi habens rectum iudicium, quam qui peccat nolens, quod
videtur esse ex defectu iudicii. Sed in prudentia est e converso, ut
dicitur in VI Ethic., imprudentior enim est qui volens peccat,
quasi deficiens in principali actu prudentiae, qui est praecipere,
quam qui peccat nolens.
Ad primum ergo dicendum quod actus praecipiendi se extendit et ad bona
prosequenda et ad mala cavenda. Et tamen praecavere insidias non
attribuit Augustinus prudentiae quasi principalem actum ipsius, sed
quia iste actus prudentiae non manet in patria.
Ad secundum dicendum quod bonitas consilii requiritur ut ea quae sunt
bene inventa applicentur ad opus. Et ideo praecipere pertinet ad
prudentiam, quae est bene consiliativa.
Ad tertium dicendum quod movere absolute pertinet ad voluntatem. Sed
praecipere importat motionem cum quadam ordinatione. Et ideo est actus
rationis, ut supra dictum est.
|
|