|
Utrum convenienter assignentur partes prudentiae.
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
assignentur partes prudentiae. Tullius enim, in II Rhet., ponit
tres partes prudentiae, scilicet memoriam, intelligentiam et
providentiam. Macrobius autem, secundum sententiam Plotini,
attribuit prudentiae sex, scilicet rationem, intellectum,
circumspectionem, providentiam, docilitatem et cautionem.
Aristoteles autem, in VI Ethic., dicit ad prudentiam pertinere
eubuliam, synesim et gnomen. Facit etiam mentionem circa prudentiam
de Eustochia et solertia, sensu et intellectu. Quidam autem alius
philosophus Graecus dicit quod ad prudentiam decem pertinent, scilicet
eubulia, solertia, providentia, regnativa, militaris, politica,
oeconomica, dialectica, rhetorica, physica. Ergo videtur quod vel
una assignatio sit superflua, vel alia diminuta.
2. Praeterea, prudentia dividitur contra scientiam. Sed politica,
oeconomica, dialectica, rhetorica, physica sunt quaedam scientiae.
Non ergo sunt partes prudentiae.
3. Praeterea, partes non excedunt totum. Sed memoria
intellectiva, vel intelligentia, ratio, sensus et docilitas non solum
pertinent ad prudentiam, sed etiam ad omnes habitus cognoscitivos.
Ergo non debent poni partes prudentiae.
4. Praeterea, sicut consiliari et iudicare et praecipere sunt actus
rationis practicae, ita etiam et uti, sicut supra habitum est. Sicut
ergo eubulia adiungitur prudentiae, quae pertinet ad consilium, et
synesis et gnome, quae pertinent ad iudicium; ita etiam debuit poni
aliquid pertinens ad usum.
5. Praeterea, sollicitudo ad prudentiam pertinet, sicut supra
habitum est. Ergo etiam inter partes prudentiae sollicitudo poni
debuit.
Respondeo dicendum quod triplex est pars, scilicet integralis, ut
paries, tectum et fundamentum sunt partes domus; subiectiva, sicut
bos et leo sunt partes animalis; et potentialis, sicut nutritivum et
sensitivum sunt partes animae. Tribus ergo modis possunt assignari
partes alicui virtuti. Uno modo, ad similitudinem partium
integralium, ut scilicet illa dicantur esse partes virtutis alicuius
quae necesse est concurrere ad perfectum actum virtutis illius. Et sic
ex omnibus enumeratis possunt accipi octo partes prudentiae, scilicet
sex quas enumerat Macrobius; quibus addenda est septima, scilicet
memoria, quam ponit Tullius; et Eustochia sive solertia, quam ponit
Aristoteles (nam sensus prudentiae etiam intellectus dicitur, unde
philosophus dicit, in VI Ethic., horum igitur oportet habere
sensum, hic autem est intellectus). Quorum octo quinque pertinent ad
prudentiam secundum id quod est cognoscitiva, scilicet memoria,
ratio, intellectus, docilitas et solertia, tria vero alia pertinent
ad eam secundum quod est praeceptiva, applicando cognitionem ad opus,
scilicet providentia, circumspectio et cautio. Quorum diversitatis
ratio patet ex hoc quod circa cognitionem tria sunt consideranda.
Primo quidem, ipsa cognitio. Quae si sit praeteritorum, est
memoria, si autem praesentium, sive contingentium sive necessariorum,
vocatur intellectus sive intelligentia. Secundo, ipsa cognitionis
acquisitio. Quae fit vel per disciplinam, et ad hoc pertinet
docilitas, vel per inventionem, et ad hoc pertinet Eustochia, quae
est bona coniecturatio. Huius autem pars, ut dicitur in VI
Ethic., est solertia, quae est velox coniecturatio medii, ut
dicitur in I Poster. Tertio considerandus est usus cognitionis,
secundum scilicet quod ex cognitis aliquis procedit ad alia cognoscenda
vel iudicanda. Et hoc pertinet ad rationem. Ratio autem, ad hoc
quod recte praecipiat, tria debet habere. Primo quidem, ut ordinet
aliquid accommodum ad finem, et hoc pertinet ad providentiam.
Secundo, ut attendat circumstantias negotii, quod pertinet ad
circumspectionem. Tertio, ut vitet impedimenta, quod pertinet ad
cautionem. Partes autem subiectivae virtutis dicuntur species eius
diversae. Et hoc modo partes prudentiae, secundum quod proprie
sumuntur, sunt prudentia per quam aliquis regit seipsum, et prudentia
per quam aliquis regit multitudinem, quae differunt specie, ut dictum
est, et iterum prudentia quae est multitudinis regitiva dividitur in
diversas species secundum diversas species multitudinis. Est autem
quaedam multitudo adunata ad aliquod speciale negotium, sicut exercitus
congregatur ad pugnandum, cuius regitiva est prudentia militaris.
Quaedam vero multitudo est adunata ad totam vitam, sicut multitudo
unius domus vel familiae, cuius regitiva est prudentia oeconomica; et
multitudo unius civitatis vel regni, cuius quidem directiva est in
principe regnativa, in subditis autem politica simpliciter dicta. Si
vero prudentia sumatur large, secundum quod includit etiam scientiam
speculativam, ut supra dictum est; tunc etiam partes eius ponuntur
dialectica, rhetorica et physica, secundum tres modos procedendi in
scientiis. Quorum unus est per demonstrationem ad scientiam
causandam, quod pertinet ad physicam; ut sub physica intelligantur
omnes scientiae demonstrativae. Alius modus est ex probabilibus ad
opinionem faciendam, quod pertinet ad dialecticam. Tertius modus est
ex quibusdam coniecturis ad suspicionem inducendam, vel ad aliqualiter
persuadendum, quod pertinet ad rhetoricam. Potest tamen dici quod
haec tria pertinent ad prudentiam etiam proprie dictam, quae
ratiocinatur interdum quidem ex necessariis, interdum ex probabilibus,
interdum autem ex quibusdam coniecturis. Partes autem potentiales
alicuius virtutis dicuntur virtutes adiunctae quae ordinantur ad aliquos
secundarios actus vel materias, quasi non habentes totam potentiam
principalis virtutis. Et secundum hoc ponuntur partes prudentiae
eubulia, quae est circa consilium; et synesis, quae est circa
iudicium eorum quae communiter accidunt; et gnome, quae est circa
iudicium eorum in quibus oportet quandoque a communi lege recedere.
Prudentia vero est circa principalem actum, qui est praecipere.
Ad primum ergo dicendum quod diversae assignationes differunt secundum
quod diversa genera partium ponuntur; vel secundum quod sub una parte
unius assignationis includuntur multae partes alterius assignationis.
Sicut Tullius sub providentia includit cautionem et circumspectionem;
sub intelligentia autem rationem, docilitatem et solertiam.
Ad secundum dicendum quod oeconomica et politica non accipiuntur hic
secundum quod sunt scientiae; sed secundum quod sunt prudentiae
quaedam. De aliis autem tribus patet responsio ex dictis.
Ad tertium dicendum quod omnia illa ponuntur partes prudentiae non
secundum suam communitatem; sed secundum quod se habent ad ea quae
pertinent ad prudentiam.
Ad quartum dicendum quod recte praecipere et recte uti semper se
comitantur, quia ad praeceptum rationis sequitur obedientia inferiorum
virium, quae pertinent ad usum.
Ad quintum dicendum quod sollicitudo includitur in ratione
providentiae.
|
|