|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod memoria non sit pars
prudentiae. Memoria enim, ut probat philosophus, est in parte animae
sensitiva. Prudentia autem est in ratiocinativa; ut patet in VI
Ethic. Ergo memoria non est pars prudentiae.
2. Praeterea, prudentia per exercitium acquiritur et proficit. Sed
memoria inest nobis a natura. Ergo memoria non est pars prudentiae.
3. Praeterea, memoria est praeteritorum. Prudentia autem futurorum
operabilium, de quibus est consilium, ut dicitur in VI Ethic.
Ergo memoria non est pars prudentiae.
Sed contra est quod Tullius, in II Rhet., ponit memoriam inter
partes prudentiae.
Respondeo dicendum quod prudentia est circa contingentia operabilia,
sicut dictum est. In his autem non potest homo dirigi per ea quae sunt
simpliciter et ex necessitate vera, sed ex his quae ut in pluribus
accidunt, oportet enim principia conclusionibus esse proportionata, et
ex talibus talia concludere, ut dicitur in VI Ethic. Quid autem in
pluribus sit verum oportet per experimentum considerare, unde et in
II Ethic. philosophus dicit quod virtus intellectualis habet
generationem et augmentum ex experimento et tempore. Experimentum
autem est ex pluribus memoriis; ut patet in I Metaphys. Unde
consequens est quod ad prudentiam requiritur plurium memoriam habere.
Unde convenienter memoria ponitur pars prudentiae.
Ad primum ergo dicendum quod quia, sicut dictum est, prudentia
applicat universalem cognitionem ad particularia, quorum est sensus,
inde multa quae pertinent ad partem sensitivam requiruntur ad
prudentiam. Inter quae est memoria.
Ad secundum dicendum quod sicut prudentia aptitudinem quidem habet ex
natura, sed eius complementum est ex exercitio vel gratia ita etiam,
ut Tullius dicit, in sua rhetorica, memoria non solum a natura
proficiscitur, sed etiam habet plurimum artis et industriae. Et sunt
quatuor per quae homo proficit in bene memorando. Quorum primum est ut
eorum quae vult memorari quasdam similitudines assumat convenientes,
nec tamen omnino consuetas, quia ea quae sunt inconsueta magis
miramur, et sic in eis animus magis et vehementius detinetur; ex quo
fit quod eorum quae in pueritia vidimus magis memoremur. Ideo autem
necessaria est huiusmodi similitudinum vel imaginum adinventio, quia
intentiones simplices et spirituales facilius ex anima elabuntur nisi
quibusdam similitudinibus corporalibus quasi alligentur, quia humana
cognitio potentior est circa sensibilia. Unde et memorativa ponitur in
parte sensitiva. Secundo, oportet ut homo ea quae memoriter vult
tenere sua consideratione ordinate disponat, ut ex uno memorato facile
ad aliud procedatur. Unde philosophus dicit, in libro de Mem., a
locis videntur reminisci aliquando, causa autem est quia velociter ab
alio in aliud veniunt. Tertio, oportet ut homo sollicitudinem apponat
et affectum adhibeat ad ea quae vult memorari, quia quo aliquid magis
fuerit impressum animo, eo minus elabitur. Unde et Tullius dicit,
in sua rhetorica, quod sollicitudo conservat integras simulacrorum
figuras. Quarto, oportet quod ea frequenter meditemur quae volumus
memorari. Unde philosophus dicit, in libro de Mem., quod
meditationes memoriam salvant, quia, ut in eodem libro dicitur,
consuetudo est quasi natura; unde quae multoties intelligimus cito
reminiscimur, quasi naturali quodam ordine ab uno ad aliud
procedentes.
Ad tertium dicendum quod ex praeteritis oportet nos quasi argumentum
sumere de futuris. Et ideo memoria praeteritorum necessaria est ad
bene consiliandum de futuris.
|
|