|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod intellectus non sit
pars prudentiae. Eorum enim quae ex opposito dividuntur unum non est
pars alterius. Sed intellectus ponitur virtus intellectualis condivisa
prudentiae, ut patet in VI Ethic. Ergo intellectus non debet poni
pars prudentiae.
2. Praeterea, intellectus ponitur inter dona spiritus sancti, et
correspondet fidei, ut supra habitum est. Sed prudentia est alia
virtus a fide, ut per supradicta patet. Ergo intellectus non pertinet
ad prudentiam.
3. Praeterea, prudentia est singularium operabilium, ut dicitur in
VI Ethic. Sed intellectus est universalium cognoscitivus et
immaterialium; ut patet in III de anima. Ergo intellectus non est
pars prudentiae.
Sed contra est quod Tullius ponit intelligentiam partem prudentiae,
et Macrobius intellectum, quod in idem redit.
Respondeo dicendum quod intellectus non sumitur hic pro potentia
intellectiva, sed prout importat quandam rectam aestimationem alicuius
extremi principii quod accipitur ut per se notum, sicut et prima
demonstrationum principia intelligere dicimur. Omnis autem deductio
rationis ab aliquibus procedit quae accipiuntur ut prima. Unde oportet
quod omnis processus rationis ab aliquo intellectu procedat. Quia
igitur prudentia est recta ratio agibilium, ideo necesse est quod totus
processus prudentiae ab intellectu derivetur. Et propter hoc
intellectus ponitur pars prudentiae.
Ad primum ergo dicendum quod ratio prudentiae terminatur, sicut ad
conclusionem quandam, ad particulare operabile, ad quod applicat
universalem cognitionem, ut ex dictis patet. Conclusio autem
singularis syllogizatur ex universali et singulari propositione. Unde
oportet quod ratio prudentiae ex duplici intellectu procedat. Quorum
unus est qui est cognoscitivus universalium. Quod pertinet ad
intellectum qui ponitur virtus intellectualis, quia naturaliter nobis
cognita sunt non solum universalia principia speculativa, sed etiam
practica, sicut nulli esse malefaciendum, ut ex dictis patet. Alius
autem intellectus est qui, ut dicitur in VI Ethic., est
cognoscitivus extremi, idest alicuius primi singularis et contingentis
operabilis, propositionis scilicet minoris, quam oportet esse
singularem in syllogismo prudentiae, ut dictum est. Hoc autem primum
singulare est aliquis singularis finis, ut ibidem dicitur. Unde
intellectus qui ponitur pars prudentiae est quaedam recta aestimatio de
aliquo particulari fine.
Ad secundum dicendum quod intellectus qui ponitur donum spiritus sancti
est quaedam acuta perspectio divinorum, ut ex supradictis patet.
Aliter autem ponitur intellectus pars prudentiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod ipsa recta aestimatio de fine particulari et
intellectus dicitur, inquantum est alicuius principii; et sensus,
inquantum est particularis. Et hoc est quod philosophus dicit, in
VI Ethic., horum, scilicet singularium, oportet habere sensum,
hic autem est intellectus. Non autem hoc est intelligendum de sensu
particulari quo cognoscimus propria sensibilia, sed de sensu interiori
quo de particulari iudicamus.
|
|