|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod docilitas non debeat
poni pars prudentiae. Illud enim quod requiritur ad omnem virtutem
intellectualem non debet appropriari alicui earum. Sed docilitas
necessaria est ad quamlibet virtutem intellectualem. Ergo non debet
poni pars prudentiae.
2. Praeterea, ea quae ad virtutes humanas pertinent sunt in nobis,
quia secundum ea quae in nobis sunt laudamur vel vituperamur. Sed non
est in potestate nostra quod dociles simus, sed hoc ex naturali
dispositione quibusdam contingit. Ergo non est pars prudentiae.
3. Praeterea, docilitas ad discipulum pertinet. Sed prudentia,
cum sit praeceptiva, magis videtur ad magistros pertinere, qui etiam
praeceptores dicuntur. Ergo docilitas non est pars prudentiae.
Sed contra est quod Macrobius, secundum sententiam Plotini, ponit
docilitatem inter partes prudentiae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, prudentia consistit
circa particularia operabilia. In quibus cum sint quasi infinitae
diversitates, non possunt ab uno homine sufficienter omnia
considerari, nec per modicum tempus, sed per temporis diuturnitatem.
Unde in his quae ad prudentiam pertinent maxime indiget homo ab alio
erudiri, et praecipue ex senibus, qui sanum intellectum adepti sunt
circa fines operabilium. Unde philosophus dicit, in VI Ethic.,
oportet attendere expertorum et seniorum et prudentium
indemonstrabilibus enuntiationibus et opinionibus non minus quam
demonstrationibus, propter experientiam enim vident principia. Unde
et Prov. III dicitur, ne innitaris prudentiae tuae; et Eccli.
VI dicitur, in multitudine presbyterorum, idest seniorum,
prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere. Hoc autem
pertinet ad docilitatem, ut aliquis sit bene disciplinae susceptivus.
Et ideo convenienter ponitur docilitas pars prudentiae.
Ad primum ergo dicendum quod etsi docilitas utilis sit ad quamlibet
virtutem intellectualem, praecipue tamen ad prudentiam, ratione iam
dicta.
Ad secundum dicendum quod docilitas, sicut et alia quae ad prudentiam
pertinent, secundum aptitudinem quidem est a natura, sed ad eius
consummationem plurimum valet humanum studium, dum scilicet homo
sollicite, frequenter et reverenter applicat animum suum documentis
maiorum, non negligens ea propter ignaviam, nec contemnens propter
superbiam.
Ad tertium dicendum quod per prudentiam aliquis praecipit non solum
aliis, sed etiam sibi ipsi, ut dictum est. Unde etiam in subditis
locum habet, ut supra dictum est, ad quorum prudentiam pertinet
docilitas. Quamvis etiam ipsos maiores oporteat dociles quantum ad
aliqua esse, quia nullus in his quae subsunt prudentiae sibi quantum ad
omnia sufficit, ut dictum est.
|
|