|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod solertia non sit pars
prudentiae. Solertia enim se habet ad facile invenienda media in
demonstrationibus; ut patet in I Poster. Sed ratio prudentiae non
est demonstrativa, cum sit contingentium. Ergo ad prudentiam non
pertinet solertia.
2. Praeterea, ad prudentiam pertinet bene consiliari, ut dicitur in
VI Ethic. Sed in bene consiliando non habet locum solertia, quae
est Eustochia quaedam, idest bona coniecturatio, quae est sine
ratione et velox; oportet autem consiliari tarde; ut dicitur in VI
Ethic. Ergo solertia non debet poni pars prudentiae.
3. Praeterea, solertia, ut dictum est, est quaedam bona
coniecturatio. Sed coniecturis uti est proprie rhetorum. Ergo
solertia magis pertinet ad rhetoricam quam ad prudentiam.
Sed contra est quod Isidorus dicit, in libro Etymol., sollicitus
dicitur quasi solers et citus. Sed sollicitudo ad prudentiam
pertinet, ut supra dictum est. Ergo et solertia.
Respondeo dicendum quod prudentis est rectam aestimationem habere de
operandis. Recta autem aestimatio sive opinio acquiritur in
operativis, sicut in speculativis, dupliciter, uno quidem modo, per
se inveniendo; alio modo, ab alio addiscendo. Sicut autem docilitas
ad hoc pertinet ut homo bene se habeat in acquirendo rectam opinionem ab
alio; ita solertia ad hoc pertinet ut homo bene se habeat in acquirendo
rectam existimationem per seipsum. Ita tamen ut solertia accipiatur
pro Eustochia, cuius est pars. Nam Eustochia est bene
coniecturativa de quibuscumque, solertia autem est facilis et prompta
coniecturatio circa inventionem medii, ut dicitur in I Poster.
Tamen ille philosophus qui ponit solertiam partem prudentiae, accipit
eam communiter pro omni Eustochia, unde dicit quod solertia est
habitus qui provenit ex repentino, inveniens quod convenit.
Ad primum ergo dicendum quod solertia non solum se habet circa
inventionem medii in demonstrativis, sed etiam in operativis, puta cum
aliquis videns aliquos amicos factos coniecturat eos esse inimicos
eiusdem, ut ibidem philosophus dicit. Et hoc modo solertia pertinet
ad prudentiam.
Ad secundum dicendum quod philosophus veram rationem inducit in VI
Ethic. ad ostendendum quod eubulia, quae est bene consiliativa, non
est Eustochia, cuius laus est in veloci consideratione eius quod
oportet, potest autem esse aliquis bene consiliativus etiam si diutius
consilietur vel tardius. Nec tamen propter hoc excluditur quin bona
coniecturatio ad bene consiliandum valeat. Et quandoque necessaria
est, quando scilicet ex improviso occurrit aliquid agendum. Et ideo
solertia convenienter ponitur pars prudentiae.
Ad tertium dicendum quod rhetorica etiam ratiocinatur circa
operabilia. Unde nihil prohibet idem ad rhetoricam et prudentiam
pertinere. Et tamen coniecturatio hic non sumitur solum secundum quod
pertinet ad coniecturas quibus utuntur rhetores, sed secundum quod in
quibuscumque dicitur homo coniicere veritatem.
|
|