|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ratio non debeat poni
pars prudentiae. Subiectum enim accidentis non est pars eius. Sed
prudentia est in ratione sicut in subiecto, ut dicitur in VI Ethic.
Ergo ratio non debet poni pars prudentiae.
2. Praeterea, illud quod est multis commune non debet alicuius eorum
poni pars, vel, si ponatur, debet poni pars eius cui potissime
convenit. Ratio autem necessaria est in omnibus virtutibus
intellectualibus, et praecipue in sapientia et scientia, quae utuntur
ratione demonstrativa. Ergo ratio non debet poni pars prudentiae.
3. Praeterea, ratio non differt per essentiam potentiae ab
intellectu, ut prius habitum est. Si ergo intellectus ponitur pars
prudentiae, superfluum fuit addere rationem.
Sed contra est quod Macrobius, secundum sententiam Plotini,
rationem numerat inter partes prudentiae.
Respondeo dicendum quod opus prudentis est esse bene consiliativum, ut
dicitur in VI Ethic. Consilium autem est inquisitio quaedam ex
quibusdam ad alia procedens. Hoc autem est opus rationis. Unde ad
prudentiam necessarium est quod homo sit bene ratiocinativus. Et quia
ea quae exiguntur ad perfectionem prudentiae dicuntur exigitivae vel
quasi integrales partes prudentiae, inde est quod ratio inter partes
prudentiae connumerari debet.
Ad primum ergo dicendum quod ratio non sumitur hic pro ipsa potentia
rationis, sed pro eius bono usu.
Ad secundum dicendum quod certitudo rationis est ex intellectu, sed
necessitas rationis est ex defectu intellectus, illa enim in quibus vis
intellectiva plenarie viget ratione non indigent, sed suo simplici
intuitu veritatem comprehendunt, sicut Deus et Angeli. Particularia
autem operabilia, in quibus prudentia dirigit, recedunt praecipue ab
intelligibilium conditione, et tanto magis quanto minus sunt certa seu
determinata. Ea enim quae sunt artis, licet sint singularia, tamen
sunt magis determinata et certa, unde in pluribus eorum non est
consilium, propter certitudinem, ut dicitur in III Ethic. Et
ideo quamvis in quibusdam aliis virtutibus intellectualibus sit certior
ratio quam prudentia, tamen ad prudentiam maxime requiritur quod sit
homo bene ratiocinativus, ut possit bene applicare universalia
principia ad particularia, quae sunt varia et incerta.
Ad tertium dicendum quod etsi intellectus et ratio non sunt diversae
potentiae, tamen denominantur ex diversis actibus, nomen enim
intellectus sumitur ab intima penetratione veritatis; nomen autem
rationis ab inquisitione et discursu. Et ideo utrumque ponitur pars
prudentiae, ut ex dictis patet.
|
|