|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod providentia non debeat
poni pars prudentiae. Nihil enim est pars sui ipsius. Sed
providentia videtur idem esse quod prudentia, quia ut Isidorus dicit,
in libro Etymol., prudens dicitur quasi porro videns, et ex hoc
etiam nomen providentiae sumitur, ut Boetius dicit, in fine de
Consol. Ergo providentia non est pars prudentiae.
2. Praeterea, prudentia est solum practica. Sed providentia potest
etiam esse speculativa, quia visio, ex qua sumitur nomen
providentiae, magis pertinet ad speculativam quam ad operativam. Ergo
providentia non est pars prudentiae.
3. Praeterea, principalis actus prudentiae est praecipere,
secundarii autem iudicare et consiliari. Sed nihil horum videtur
importari proprie per nomen providentiae. Ergo providentia non est
pars prudentiae.
Sed contra est auctoritas Tullii et Macrobii, qui ponunt
providentiam partem prudentiae, ut ex dictis patet.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, prudentia proprie
est circa ea quae sunt ad finem; et hoc ad eius officium proprie
pertinet, ut ad finem debite ordinentur. Et quamvis aliqua necessaria
sint propter finem quae subiiciuntur divinae providentiae, humanae
tamen prudentiae non subiiciuntur nisi contingentia operabilia quae per
hominem possunt fieri propter finem. Praeterita autem in necessitatem
quandam transeunt, quia impossibile est non esse quod factum est.
Similiter etiam praesentia, inquantum huiusmodi, necessitatem quandam
habent, necesse est enim Socratem sedere dum sedet. Unde consequens
est quod contingentia futura, secundum quod sunt per hominem in finem
humanae vitae ordinabilia, pertineant ad prudentiam. Utrumque autem
horum importatur in nomine providentiae, importat enim providentia
respectum quendam alicuius distantis, ad quod ea quae in praesenti
occurrunt ordinanda sunt. Unde providentia est pars prudentiae.
Ad primum ergo dicendum quod quandocumque multa requiruntur ad unum,
necesse est unum eorum esse principale, ad quod omnia alia ordinantur.
Unde et in quolibet toto necesse est esse unam partem formalem et
praedominantem, a qua totum unitatem habet. Et secundum hoc
providentia est principalior inter omnes partes prudentiae, quia omnia
alia quae requiruntur ad prudentiam ad hoc necessaria sunt ut aliquid
recte ordinetur ad finem. Et ideo nomen ipsius prudentiae sumitur a
providentia, sicut a principaliori sua parte.
Ad secundum dicendum quod speculatio est circa universalia et circa
necessaria, quae secundum se non sunt procul, cum sint ubique et
semper, etsi sint procul quoad nos, inquantum ab eorum cognitione
deficimus. Unde providentia non proprie dicitur in speculativis, sed
solum in practicis.
Ad tertium dicendum quod in recta ordinatione ad finem, quae
includitur in ratione providentiae, importatur rectitudo consilii et
iudicii et praecepti, sine quibus recta ordinatio ad finem esse non
potest.
|
|