|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod circumspectio non
possit esse pars prudentiae. Circumspectio enim videtur esse
consideratio quaedam eorum quae circumstant. Huiusmodi autem sunt
infinita, quae non possunt comprehendi ratione, in qua est prudentia.
Ergo circumspectio non debet poni pars prudentiae.
2. Praeterea, circumstantiae magis videntur pertinere ad virtutes
morales quam ad prudentiam. Sed circumspectio nihil aliud esse videtur
quam respectus circumstantiarum. Ergo circumspectio magis videtur
pertinere ad morales virtutes quam ad prudentiam.
3. Praeterea, qui potest videre quae procul sunt multo magis potest
videre quae circa sunt. Sed per providentiam homo est potens
prospicere quae procul sunt. Ergo ipsa sufficit ad considerandum ea
quae circumstant. Non ergo oportuit, praeter providentiam, ponere
circumspectionem partem prudentiae.
Sed contra est auctoritas Macrobii, ut supra dictum est.
Respondeo dicendum quod ad prudentiam, sicut dictum est, praecipue
pertinet recte ordinare aliquid in finem. Quod quidem recte non fit
nisi et finis sit bonus, et id quod ordinatur in finem sit etiam bonum
et conveniens fini. Sed quia prudentia, sicut dictum est, est circa
singularia operabilia, in quibus multa concurrunt, contingit aliquid
secundum se consideratum esse bonum et conveniens fini, quod tamen ex
aliquibus concurrentibus redditur vel malum vel non opportunum ad
finem. Sicut ostendere signa amoris alicui, secundum se
consideratum, videtur esse conveniens ad alliciendum eius animum ad
amorem, sed si contingat in animo illius superbia vel suspicio
adulationis, non erit hoc conveniens ad finem. Et ideo necessaria est
circumspectio ad prudentiam, ut scilicet homo id quod ordinatur in
finem comparet etiam cum his quae circumstant.
Ad primum ergo dicendum quod licet ea quae possunt circumstare sint
infinita, tamen ea quae circumstant in actu non sunt infinita, sed
pauca quaedam sunt quae immutant iudicium rationis in agendis.
Ad secundum dicendum quod circumstantiae pertinent ad prudentiam quidem
sicut ad determinandum eas, ad virtutes autem morales inquantum per
circumstantiarum determinationem perficiuntur.
Ad tertium dicendum quod sicut ad providentiam pertinet prospicere id
quod est per se conveniens fini, ita ad circumspectionem pertinet
considerare an sit conveniens fini secundum ea quae circumstant.
Utrumque autem horum habet specialem difficultatem. Et ideo utrumque
eorum seorsum ponitur pars prudentiae.
|
|