|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod cautio non debeat poni
pars prudentiae. In his enim in quibus non potest malum esse non est
necessaria cautio. Sed virtutibus nemo male utitur, ut dicitur in
libro de Lib. Arb. Ergo cautio non pertinet ad prudentiam, quae
est directiva virtutum.
2. Praeterea, eiusdem est providere bona et cavere mala, sicut
eiusdem artis est facere sanitatem et curare aegritudinem. Sed
providere bona pertinet ad providentiam. Ergo etiam cavere mala. Non
ergo cautio debet poni alia pars prudentiae a providentia.
3. Praeterea, nullus prudens conatur ad impossibile. Sed nullus
potest praecavere omnia mala quae possunt contingere. Ergo cautio non
pertinet ad prudentiam.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. V, videte quomodo
caute ambuletis.
Respondeo dicendum quod ea circa quae est prudentia sunt contingentia
operabilia, in quibus, sicut verum potest admisceri falso, ita et
malum bono, propter multiformitatem huiusmodi operabilium, in quibus
bona plerumque impediuntur a malis, et mala habent speciem boni. Et
ideo necessaria est cautio ad prudentiam, ut sic accipiantur bona quod
vitentur mala.
Ad primum ergo dicendum quod cautio non est necessaria in moralibus
actibus ut aliquis sibi caveat ab actibus virtutum, sed ut sibi caveat
ab eis per quae actus virtutum impediri possunt.
Ad secundum dicendum quod opposita mala cavere eiusdem rationis est et
prosequi bona. Sed vitare aliqua impedimenta extrinseca, hoc pertinet
ad aliam rationem. Et ideo cautio distinguitur a providentia, quamvis
utrumque pertineat ad unam virtutem prudentiae.
Ad tertium dicendum quod malorum quae homini vitanda occurrunt quaedam
sunt quae ut in pluribus accidere solent. Et talia comprehendi ratione
possunt. Et contra haec ordinatur cautio, ut totaliter vitentur, vel
ut minus noceant. Quaedam vero sunt quae ut in paucioribus et
casualiter accidunt. Et haec, cum sint infinita, ratione comprehendi
non possunt, nec sufficienter homo potest ea praecavere, quamvis per
officium prudentiae homo contra omnes fortunae insultus disponere possit
ut minus laedatur.
|
|