|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Angelus aut homo in sua
prima conditione fidem non habuerit. Dicit enim Hugo de sancto
Victore, quia homo oculum contemplationis non habet, Deum et quae in
Deo sunt videre non valet. Sed Angelus in statu primae conditionis,
ante confirmationem vel lapsum, habuit oculum contemplationis, videbat
enim res in verbo, ut Augustinus dicit, in II super Gen. ad
Litt. Et similiter primus homo in statu innocentiae videtur habuisse
oculum contemplationis apertum, dicit enim Hugo de sancto Victore,
in suis sententiis, quod novit homo, in primo statu, creatorem suum
non ea cognitione quae foris auditu solo percipitur, sed ea quae intus
per inspirationem ministratur, non ea qua Deus modo a credentibus
absens fide quaeritur, sed ea qua per praesentiam contemplationis
manifestius cernebatur. Ergo homo vel Angelus in statu primae
conditionis fidem non habuit.
2. Praeterea, cognitio fidei est aenigmatica et obscura, secundum
illud I ad Cor. XIII, videmus nunc per speculum in aenigmate.
Sed in statu primae conditionis non fuit aliqua obscuritas neque in
homine neque in Angelo, quia tenebrositas est poena peccati. Ergo
fides in statu primae conditionis esse non potuit neque in homine neque
in Angelo.
3. Praeterea, apostolus dicit, ad Rom. X, quod fides est ex
auditu. Sed hoc locum non habuit in primo statu angelicae conditionis
aut humanae, non enim erat ibi auditus ab alio. Ergo fides in statu
illo non erat neque in homine neque in Angelo.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Heb. XI, accedentem ad
Deum oportet credere. Sed Angelus et homo in sui prima conditione
erant in statu accedendi ad Deum. Ergo fide indigebant.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod in Angelis ante
confirmationem et lapsum, et in homine ante peccatum, non fuit fides,
propter manifestam contemplationem quae tunc erat de rebus divinis.
Sed cum fides sit argumentum non apparentium, secundum apostolum; et
per fidem credantur ea quae non videntur, ut Augustinus dicit, illa
sola manifestatio excludit fidei rationem per quam redditur apparens vel
visum id de quo principaliter est fides. Principale autem obiectum
fidei est veritas prima, cuius visio beatos facit et fidei succedit.
Cum igitur Angelus ante confirmationem, et homo ante peccatum, non
habuit illam beatitudinem qua Deus per essentiam videtur; manifestum
est quod non habuit sic manifestam cognitionem quod excluderetur ratio
fidei. Unde quod non habuit fidem, hoc esse non potuit nisi quod
penitus ei erat ignotum illud de quo est fides. Et si homo et Angelus
fuerunt creati in puris naturalibus, ut quidam dicunt, forte posset
teneri quod fides non fuit in Angelo ante confirmationem nec in homine
ante peccatum, cognitio enim fidei est supra naturalem cognitionem de
Deo non solum hominis, sed etiam Angeli. Sed quia in primo iam
diximus quod homo et Angelus creati sunt cum dono gratiae, ideo
necesse est dicere quod per gratiam acceptam et nondum consummatam
fuerit in eis inchoatio quaedam speratae beatitudinis, quae quidem
inchoatur in voluntate per spem et caritatem, sed in intellectu per
fidem, ut supra dictum est. Et ideo necesse est dicere quod Angelus
ante confirmationem habuerat fidem, et similiter homo ante peccatum.
Sed tamen considerandum est quod in obiecto fidei est aliquid quasi
formale, scilicet veritas prima super omnem naturalem cognitionem
creaturae existens; et aliquid materiale, sicut id cui assentimus
inhaerendo primae veritati. Quantum ergo ad primum horum, communiter
fides est in omnibus habentibus cognitionem de Deo, futura beatitudine
nondum adepta, inhaerendo primae veritati. Sed quantum ad ea quae
materialiter credenda proponuntur, quaedam sunt credita ab uno quae
sunt manifeste scita ab alio, etiam in statu praesenti, ut supra
dictum est. Et secundum hoc etiam potest dici quod Angelus ante
confirmationem et homo ante peccatum quaedam de divinis mysteriis
manifesta cognitione cognoverunt quae nunc non possumus cognoscere nisi
credendo.
Ad primum ergo dicendum quod, quamvis dicta Hugonis de sancto
Victore magistralia sint et robur auctoritatis non habeant, tamen
potest dici quod contemplatio quae tollit necessitatem fidei est
contemplatio patriae, qua supernaturalis veritas per essentiam
videtur. Hanc autem contemplationem non habuit Angelus ante
confirmationem nec homo ante peccatum. Sed eorum contemplatio erat
altior quam nostra, per quam, magis de propinquo accedentes ad Deum,
plura manifeste cognoscere poterant de divinis effectibus et mysteriis
quam nos possumus. Unde non inerat eis fides qua ita quaereretur Deus
absens sicut a nobis quaeritur. Erat enim eis magis praesens per lumen
sapientiae quam sit nobis, licet nec eis esset ita praesens sicut est
beatis per lumen gloriae.
Ad secundum dicendum quod in statu primae conditionis hominis vel
Angeli non erat obscuritas culpae vel poenae. Inerat tamen
intellectui hominis et Angeli quaedam obscuritas naturalis, secundum
quod omnis creatura tenebra est comparata immensitati divini luminis.
Et talis obscuritas sufficit ad fidei rationem.
Ad tertium dicendum quod in statu primae conditionis non erat auditus
ab homine exterius loquente, sed a Deo interius inspirante, sicut et
prophetae audiebant, secundum illud Psalm., audiam quid loquatur in
me dominus Deus.
|
|