|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in Daemonibus non sit
fides. Dicit enim Augustinus, in libro de Praed. Sanct., quod
fides consistit in credentium voluntate. Haec autem voluntas bona est
qua quis vult credere Deo. Cum igitur in Daemonibus non sit aliqua
voluntas deliberata bona, ut in primo dictum est, videtur quod in
Daemonibus non sit fides.
2. Praeterea, fides est quoddam donum divinae gratiae, secundum
illud Ephes. II, gratia estis salvati per fidem, donum enim Dei
est. Sed Daemones dona gratuita amiserunt per peccatum, ut dicitur
in Glossa, super illud Osee III, ipsi respiciunt ad deos
alienos, et diligunt vinacia uvarum. Ergo fides in Daemonibus post
peccatum non remansit.
3. Praeterea, infidelitas videtur esse gravius inter peccata, ut
patet per Augustinum, super illud Ioan. XV, si non venissem, et
locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, nunc autem
excusationem non habent de peccato suo. Sed in quibusdam hominibus est
peccatum infidelitatis. Si igitur fides esset in Daemonibus,
aliquorum hominum peccatum esset gravius peccato Daemonum. Quod
videtur esse inconveniens. Non ergo fides est in Daemonibus.
Sed contra est quod dicitur Iac. II, Daemones credunt et
contremiscunt.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, intellectus
credentis assentit rei creditae non quia ipsam videat vel secundum se
vel per resolutionem ad prima principia per se visa, sed propter
imperium voluntatis. Quod autem voluntas moveat intellectum ad
assentiendum potest contingere ex duobus. Uno modo, ex ordine
voluntatis ad bonum, et sic credere est actus laudabilis. Alio modo,
quia intellectus convincitur ad hoc quod iudicet esse credendum his quae
dicuntur, licet non convincatur per evidentiam rei. Sicut si aliquis
propheta praenuntiaret in sermone domini aliquid futurum, et adhiberet
signum mortuum suscitando, ex hoc signo convinceretur intellectus
videntis ut cognosceret manifeste hoc dici a Deo, qui non mentitur;
licet illud futurum quod praedicitur in se evidens non esset, unde
ratio fidei non tolleretur. Dicendum est ergo quod in fidelibus
Christi laudatur fides secundum primum modum. Et secundum hoc non est
in Daemonibus, sed solum secundo modo. Vident enim multa manifesta
indicia ex quibus percipiunt doctrinam Ecclesiae esse a Deo; quamvis
ipsi res ipsas quas Ecclesia docet non videant, puta Deum esse trinum
et unum, vel aliquid huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod Daemonum fides est quodammodo coacta ex
signorum evidentia. Et ideo non pertinet ad laudem voluntatis ipsorum
quod credunt.
Ad secundum dicendum quod fides quae est donum gratiae inclinat hominem
ad credendum secundum aliquem affectum boni, etiam si sit informis.
Unde fides quae est in Daemonibus non est donum gratiae; sed magis
coguntur ad credendum ex perspicacitate naturalis intellectus.
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum Daemonibus displicet quod signa
fidei sunt tam evidentia ut per ea credere compellantur. Et ideo in
nullo malitia eorum minuitur per hoc quod credunt.
|
|